Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 219  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tione, et partitione facta, tunc habeat vicecomes corpora eorum per tale
[002] breve.

Breve de habendis corporibus extensorum ad certificandum.


[004] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod habeas coram etcetera, tali
[005] loco tali die, corpora A. B. C. D. extensorum talis manerii, ad certificandum
[006] eosdem10 iustitiarios nostros, qualiter et11 quibus rebus et per quas
[007] particulas et per quam appretiationem fecerunt extensionem illam, et
[008] unde prædictus A. dicit quod prædicti extensores extenderunt tali viginti
[009] libratas terræ pro decem. Et tu ipse tunc sis ibi simul cum prædictis extensoribus
[010] ad certificationem illam faciendam. Teste etcetera. Et notandum
[011] quod si inveniri possit quod vicecomes negligens fuerit,12 tepidus vel remissus
[012] in executione præcepti13 domini regis, pro defectu eius præcipietur
[013] coronatoribus quod ipsi exequantur, ut de termino Paschæ anno regis14
[014] Henrici octavo, comitatu Wiltoniæ,15 de Thoma de Gymeges, etcetera.
[015] Item et si tales negligentes extiterint, tunc præcipiatur custodibus
[016] eschætarum.

De officio extensorum.


[018] OFFICIUM autem extensorum est in rebus hereditariis extendendis et appretiandis,
[019] quod imprimis videant16 quid et quantum sit in dominico in quolibet
[020] manerio, scilicet quot acræ terræ17 arabilis, vel quot virgatæ, et quantum
[021] valeat acra vel virgata per annum. Item quot acræ in pastura et quid quælibet
[022] acra valeat per annum. Item quid et quantum sit in vasto. Item quot
[023] acræ prati et quo anno falcari possint,18 et quo non. Item quot acræ bosci
[024] et quid valeant per annum, cum pessona vel sine. Item appretientur19 gar-
[025] f.75b] dina. Item vivaria et piscariæ si ibi fuerint appretientur. Et in
[026] summa omnia alia20 quæ sunt de corpore manerii, et de quibus commodum
[027] posset21 evenire. Item quid et quantum sit in villenagio et quot virgatæ,22
[028] et quantum valent per annum23 in redditibus et tallagiis, et omnibus aliis
[029] rebus. Postea vero extendantur servitia liberorum hominum et redditus.
[030] Si autem24 advocatio ibi fuerit, extendatur et appretietur,25 simul cum26
[031] aliis rebus hereditariis,27 scilicet pro qualibet marca, secundum valorem
[032] ecclesiæ, extendantur duodecim denarii, ut si ecclesia singulis annis secundum
[033] communem æstimationem valeat centum marcas, appretietur advoca-



Notes

10. eos, OB, MA, MB, Y, MG; nos vel, V, CE; sic, OA, OC, MC, LA; om., CM.

11. et in, OA, LA, MC, V.

12. sit, OA, LA, MC, CE, OC, V.

13. præceptorum, OA, LA, MC, OC, V.

14. regni regis, LA, OC, MG, V.

15. Wilton., CE, LA, MB, OB, MG, CM; Wilt., OA, OC; Wyltes., MC; Winton., Y; Will., MA.

16. videat, OB, MA, MB, CE, MG.

17. Om., OB, MA, MB, MG, CM, Y.

18. possunt, OB, MA, MB, CE, HA, V.

19. appretiantur, OC, V.

20. illa, OB, MA, MB, CE, Y, MG, HA; om., CM.

21. possit, MG, Y, CM.

22-23. virgatæ et quid valeat quælibet virgata per annum, OA, MC, LA, OC, V.

24. Om., OB, MA, MB, HA, MG, (+ Y).

25. appretietur advocatio, OA, LA, MC, OC, V.

26-27. cum omnibus hereditariis, OB, MA, MB, CE, MG, HA, Y (+ rebus).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College