Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 218  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suetudinem regni nostri Angliæ faciant partitionem39 de dominicis terris
[002] quæ fuerunt A. in comitatu tuo, et quæ hereditarie contingunt B. et C.
[003] sororem suam. Et tunc prædictis B. et C. facias habere rationabiles partes
[004] suas, secundum quod partitio illa facta fuerit per eosdem milites. Teste
[005] etcetera. Et postea si causetur partitio illa quod minus rationabiliter facta
[006] sit, iterum præcipiat vicecomiti quod extensionem et partitionem illam cor-
[007] f.75] rigat et emendet, vel40 si suspectus habeatur, constituantur1 iustitiarii,
[008] secundum quod superius sumi poterit exemplum. Si autem partes
[009] interesse noluerint forte extensioni et appretiationi, vel partitioni ad partem
[010] suam recipiendam, nihilominus procedant ad præceptum domini regis
[011] iustitiarii vel vicecomes per2 tale breve, cum unus particeps3 negetur esse
[012] coheres.

Breve de querela filiæ primogenitæ et participis quæ non habet rationabilem partem suam nec æsnesciam, et de partitione rationabiliter facienda per milites.


[014] REX vicecomiti salutem. Ostensum est nobis ex parte A. et B. uxoris eius,
[015] quod cum ipsa B. particeps sit et coheres C. et D., filiarum et heredum E.4
[016] de tota hereditate ipsius E., et filia ipsius E. primogenita, ipsi A. et B.
[017] æsnesciam ipsius B. non habent nec partem suam rationabilem, ut deberent
[018] secundum regni nostri5 consuetudinem. Et cum teneamur unicuique de
[019] regno nostro iustitiam exhibere, tibi præcipimus quod scire facias prædictis
[020] C. et D. quod sint coram nobis vel te6 tali loco tali die si voluerint, et sibi
[021] viderint expedire, et audituræ partitionem illius hereditatis, et partem suam
[022] rationabilem si voluerint recepturæ. Alioquin in partitione illa et assignatione
[023] facienda, prout iustum fuerit, nihilominus ad diem illum procedemus
[024] vel procedas. Teste etcetera. Et quo casu tales venerint post summonitionem,
[025] inquirendum erit ab eis imprimis si aliquid sciant dicere, quare ipsi
[026] querentes participes esse non debeant et partem suam cum eis habere,
[027] secundum quod quilibet eorum maior fuerit natu7 vel minor, scilicet antenatus
[028] vel postnatus, et quare ille qui queritur habere non debeat æsnesciam
[029] suam. Et si nihil dicere sciant in contrarium cum venerint, vel si summoniti
[030] non venerint, secure procedat partitio, habita tamen ratione meliorationis
[031] et deteriorationis in persona cuiuslibet heredis, de tempore quo quilibet
[032] ipsorum8 habuerit9 in manu sua partem suam. Si autem extensores non
[033] venerint ad certificandum regem vel vicecomitem de extensione, appretia-



Notes

39. participationem, MSS. var.

40-1. vel si suspectus habeatur constituantur, V, OC, MG; vel suspectus habeatur constituantur, MA, CE, Y, OA, CM, MB, MC, LA (suspensus), OB (constituatur).

2-3. per C. B. particeps, OB, MA; per B. C. per particeps, MB.

4. et, OB, MA, MB, CE, Y, MG.

5. Om., MA, MB, Y, MG, CM; et, OB.

6. de, OB, MA; etc., MB.

7. natus, V, MG, CM, MA.

8. eorum, MG, Y, CM.

9. habuit, V, CE, Y; habeat, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College