Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 217  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] illam faciendam, et redditus et exitus terrarum illarum salvo custodiantur.
[002] Teste etcetera. Aliud breve de eodem, ubi vicecomes negligens fuerit et ubi
[003] causatur extensio.

Breve si extensio minus sufficienter facta fuerit.


[005] REX vicecomiti salutem. Bene recolimus alias tibi præcepisse quod assumptis
[006] tecum duodecim etcetera. Et ita inseratur totum factum ut supra, et in
[007] fine dicatur, Et unde nihil inde27 fecisti ut audivimus. Vel aliter, Et unde
[008] prædictus A. queritur quod prædicta extensio et partitio28 minus sufficienter
[009] facta fuit, eo quod eidem A. non assignasti ad partem suam nisi tertiam
[010] partem illius terræ, et ubi ei assignasse29 debuisti medietatem, vel quid tale.
[011] Et ita quod tota querela conquerentis inseratur. Et ideo tibi præcipimus
[012] sicut alias tibi præcepimus quod assumptis tecum duodecim etcetera, ut
[013] supra. Et in fine addatur istud comminatorium, Et ita te habeas in hoc
[014] negotio ne pro negligentia tua, vel pro contemptu huius30 præcepti nostri,
[015] nos ad te graviter capere debeamus. Et notandum quod semper variantur
[016] brevia ad extensiones faciendas secundum varietatem iudiciorum31 et concordiarum,
[017] secundum quod inferius plenius dicetur in tractatu de actionibus
[018] et32 excambiis faciendis. Si autem milites venire debeant de uno
[019] comitatu usque33 ad alium comitatum, ad faciendam extensionem et appretiationem
[020] cum aliis militibus de alio comitatu, et quod dicitur breve
[021] interlaqueatum, tunc fiat in hac forma.

Breve interlaqueatum, ubi milites de duobus comitatibus convenire debent ad faciendam extensionem.


[023] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod ad diem et locum quem
[024] dilecti et fideles nostri tales34 tibi35 scire facient,36 venire facias coram eisdem
[025] octo tam milites quam alios liberos etcetera, per quos negotium melius
[026] expediri possit, ut per eorum sacramentum simul cum duodecim in tali
[027] comitatu electis, extendantur et appretientur37 tales terræ in dominicis,
[028] villenagiis etcetera, ut supra, et secundum quod in litteris nostris patentibus
[029] eisdem talibus iustitiariis nostris ad hoc constitutis directis plenius continetur.
[030] Et habeas etcetera. Teste etcetera. Item aliud breve de eodem, et
[031] ubi causatur partitio et extensio cum partitio facta fuerit.

Item breve de eodem.


[033] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod sine dilatione eligas duodecim
[034] milites de comitatu tuo vel de comitatibus tuis, qui38 secundum con-



Notes

27. Om., OB, MA, MB, MG, Y, (+ OA).

28. participatio, MSS. var.

29. assignare, OB, MA, MB, MG, CE, Y, CM, LA, MC; assignasse, OA, OC, V.

30. huiusmodi, OB, OC, CM; om., MA, MB.

31. iudiciorum recordorum, OA, LA, OC, MC.

32. in, V, OA, LA, MC.

33. Om., OB, MA, MB.

34. Om., MG, CM.

36. faciant, MG, V.

34-35. tales vel, OB; tales vobis, MA, MB.

34-35. tales vel, OB; tales vobis, MA, MB.

37. appretiantur, MA, MB.

38. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College