Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 216  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] unde contentio etcetera, ut supra. Et quia tunc ad mandatum nostrum nihil
[002] inde fecistis, iterato vobis mandamus et in fide qua nobis tenemini firmiter
[003] præcipimus, quatenus omni occasione et dilatione postpositis, conveniatis
[004] tali loco tali die, et facto sacramento coram vicecomite nostro tali, vel coram
[005] dilectis et fidelibus nostris A. et B. quos ad hoc iustitiarios constituimus,
[006] vel altero ipsorum si ambo interesse non possunt, legaliter, discrete et
[007] rationabiliter extendatis et appretiatis omnes terras et tenementa etcetera,
[008] ut supra. Et extensionem et appretiationem illam scire faciatis iustitiariis
[009] nostris apud Westmonasterium, vel prædictis A. et B. iustitiariis ad hoc
[010] constitutis, vel alteri ipsorum sub sigillis vestris, ut ipsi iustitiarii iustitiarios
[011] nostros apud Westmonasterium ad diem eis datum plenius certificare
[012] possint.12 In cuius rei testimonium etcetera. Teste etcetera. Si autem cum
[013] milites venerint, vicecomes13 negligens extiterit,14 tunc fiat vicecomiti tale
[014] breve.

Breve si milites venerint et vicecomes negligens fuerit.


[016] REX vicecomiti salutem. Mandavimus per litteras nostras patentes talibus
[017] militibus quod tali die convenirent apud talem locum, et facto sacramento
[018] coram te, legaliter, discrete, et rationabiliter extenderent15 et appretiari
[019] facerent omnes terras et omnia16 tenementa de tali etcetera,17 unde concordia
[020] facta18 fuit inter A. et B., secundum quod in litteris nostris patentibus quas
[021] eisdem militibus19 transmissimus plenius continetur. Mandavimus etiam tibi
[022] quod omni occasione postposita, esses ibidem ad eundem diem ad capiendum
[023] f.74b] sacramentum prædictorum militum, ad extensionem et appretiationem
[024] illam20 faciendam de terris et tenementis prædicti honoris, et secundum
[025] quod continebatur plenius in litteris nostris patentibus. Et quod facta
[026] extensione plenariam seisinam habere facias21 prædicto A. de omnibus terris
[027] etcetera, ut supra. Exceptis22 terris etcetera, ut supra.23 Et unde ostensum
[028] est nobis ex parte prædicti A. quod prædicti milites nihil inde fecerunt, et
[029] quod tu per negligentiam tuam permisisti prædictos A. et B. et24 prædictos
[030] milites recedere sine die, negotio penitus infecto.25 Et quia minus diligenter
[031] et minus discrete te tunc habuisti in negotio illo, iterato tibi præcipimus
[032] sicut tunc tibi præcepimus, quod in fide qua nobis etcetera, sis apud talem
[033] locum tali die etcetera, ut supra. Et si aliquis ex prædictis militibus electis
[034] ex parte alicuius prædictorum A. et B. ad prædictum diem coram te non
[035] venerint, tunc alios ponas loco illorum26 ad extensionem et appretiationem



Notes

12. possunt, LA, MC, V; possit, MA.

13. et vicecomes, OB, MA, MB.

14. fuerit, MG, Y, CM, V.

15. ut extenderent, OB, MA, MB, CE, Y, MG; extenderent tali die apud talem locum, OB, MB, MA (--talem).

16. Om., MG, V.

17. Om., OA, LA, OC; villa, CM.

18. Om., OB, MB.

19. militibus inde, OA, OC, LA, MC.

20. Om., OB, MA, MB.

21. faceres, OA, LA, MC; facies, OC.

22-23. Om., OB, MA, MB.

24. Om., OB, MA, MB.

25. infecto, OA, LA, MC, CE, V; non facto, OC; imperfecto, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

26. eorum, OA, LA, MC; eius, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College