Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 208  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] contendunt se esse heredes cum non sint, et nescitur quis eorum propinquior,19
[002] quo casu licitum erit domino capitali tenere feodum suum in manu
[003] sua quousque discussum fuerit inter coheredes quis eorum rectus20 et21
[004] propinquior. Si autem in seisina invenerit aliquem qui se facit heredem,
[005] talem eicere non poterit quin faciat disseisinam. Tenere tamen se poterit
[006] in seisina cum tali donec talis, si heres fuerit, ipsum recognoscat ad dominum,
[007] secundum quod inferius dicitur in assisa mortis antecessoris in principio.
[008] Cum autem sit heres apparens, unus vel plures unum ius habentes
[009] ut prædictum est, et sint plenæ ætatis, sive inveniantur in astro sive non,
[010] imprimis22 capiat eorum homagium et rationabile relevium, et postea
[011] habeant seisinam hereditatis. Et qualiter hoc fieri debeat inferius dicetur
[012] plenius. Si autem heres vel heredes plures fuerint infra ætatem, qui recogniti
[013] fuerint ad heredes,23 non prius habeat capitalis dominus custodiam
[014] heredum et maritagium antequam ceperit eorum homagium, et capto
[015] homagio, tunc remaneant in custodia dominorum sicut de feodo militari,
[016] usque ad legitimam ætatem suam. Et de custodia et maritagio inferius
[017] dicetur plenius post tractatum de homagio capiendo et relevio.

Si fieri debeat partitio inter coheredes.


[019] CUM autem plures sint heredes unum ius habentes, et dividi debeat hereditas
[020] inter eos ratione rei vel ratione personarum, tunc statim post homagium
[021] captum fiat divisio hereditatis et partitio24 inter coheredes. In partitione
[022] vero facienda nullum debet esse placitum inter coheredes qui ad
[023] heredes recognoscuntur, licet inter eos sit contentio quod aliquis eorum plus
[024] habuerit ad partem suam quam ad ipsum pertineat25 habendum, quia nihil
[025] aliud sequitur nisi quod facta extensione quilibet habeat partem suam
[026] rationabilem. Sed si antequam contentio terminetur ille qui plus habuerit
[027] seisitus moriatur, heres suus, sive sit maior sive26 minor, sine brevi non
[028] respondebit propter seisinam antecessoris, sive27 iustam vel iniustam.
[029] f.72] Cum autem plures sint heredes ut prædictum est, et inter eos convenire
[030] non possit1 de partitione facienda, tunc fiat breve quod nullum placitum
[031] contineat, sed quod conveniant2 ad3 partitionem faciendam si sibi viderint
[032] expedire. Sed quoniam partitio fieri non potest inter coheredes nisi
[033] facta extensione et appretiatione, et extensio et appretiatio fieri non possit4
[034] sine militibus qui faciant extensionem cum vicecomite, et qui aliquando



Notes

19. est propinquior, MG; sit propinquior, V.

20-21. Om., OB, MA, MB, Y; est, CE; sit, MG.

22. Om., OB, MA, MB, Y, CE.

23. heredem, OB, MA.

24. (et al.) participatio, CE, Y, CM, MG, MB, MA; in partitione, LA.

25. pertinet, MG, Y, CM.

26. sive sit, OB, MA, MB.

27. sui, OA, LA, MC, OC, CE, V.

1. possint, OB, MA, MB, CE, MC; possunt, Y.

2. conveniat, CM; conveniatur, OB, MA, MB, CE, MG, Y (corr. c-ant).

3. per, OB, MA, MB.

4. possit, V, OA, LA, OC, CE, MC; potest, OB, MA, MB; possunt, MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College