Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 207  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nostram supposuit8 prædictam B. loco prædictæ C. quæ mortua est, et fecit
[002] eam nominari C. et nutriri, ac si esset filia et heres prædicti D. qui nec est
[003] filia nec heres eius, sed filia talis ut dicitur, et nisi fecerit,9 etcetera. Et
[004] quid si prædicta B. supposita prius homagium fecerit domino regi vel
[005] alteri cuius eschæta terra esse10 debet?11 Quæritur an obstare debeat homagium.
[006] Et est verum quod non, propter errorem personæ, cepit enim homagium
[007] talis personæ sicut filiæ et heredis talis, quæ nec fuit filia nec heres.
[008] Item de tenemento quod de eo tenere debuit cepit homagium, sed nullum
[009] tenementum de eo tenere debuit cum non esset filia nec heres D., et ideo
[010] homagium nullum propter errorem, quia qui errat non consentit. Cum
[011] autem mulier quæ se facit12 prægnantem, in iudicio convicta sit vel confessa
[012] quod prægnans non sit, tunc habeat verus heres tale breve capitali domino
[013] directum de capiendo homagium suum.

Cum talis mulier in iudicio convicta fuerit vel confessa quod prægnans non sit, breve de faciendo seisinam vero heredi.


[015] REX tali capitali domino salutem. Sciatis quod A. quæ fuit uxor B., dedit
[016] nobis et13 consilio nostro intellegi quod prægnans fuit de prædicto B. viro
[017] suo, et quoniam hoc dicebat ad exheredationem C., fratris et heredis ipsius
[018] B. si prædicta A. prolem ab ipso B. non haberet, ut idem C. dicebat, nos
[019] ad querelam ipsius C. fecimus eam teneri sub custodia, quousque sciri
[020] possit14 secundum debitum naturæ utrum prægnans esset necne. Et post
[021] multas inquisitiones tandem didicimus per confessionem ipsius A., publice
[022] factam in iudicio coram iustitiariis etcetera, et per legales et discretos
[023] homines et mulieres a quibus visa fuit per præceptum nostrum, quod non
[024] fuit prægnans, sed quod decepta fuit, credens se esse imprægnatam15 cum
[025] non esset. Et ideo vobis mandamus quod propter illam deceptionem non
[026] omittatis quin capiatis homagium prædicti C., qui in curia nostra pronuntiatur
[027] heres prædicti B. legitimus, et secundum regni nostri consuetudinem
[028] seisinam de hereditate sua quam de nobis tenere debet16 sine dilatione
[029] habere faciatis. Teste etcetera.

De heredibus instituendis.


[031] f.71b] MORTUO tenente alicuius, imprimis debet dominus capitalis seisire in
[032] manum suam feodum suum et tenementum quod de eo immediate tenetur,
[033] et tenere in manu sua donec ei constiterit si defunctus heredem habuerit vel
[034] non: et hoc dico si vacuam invenerit possessionem. Si autem heres17 apparens
[035] sit, tunc aut unus aut plures, plures18 qui sunt quasi unus heres vel



Notes

8. supponat, MA; supponitur, MB; supponit, OB.

9. fecerint, OB, MB, (-- MA).

10-11. esset, V, OB, MA, MB.

12. fecit, OA, LA, MC.

13. de, MA, LA.

14. posset, OA, OC, CE; poterit, MB.

15. prægnatam, LA; prægnantem, MA; imprægnantem, MB.

16. debet ei, OA, LA, OC, MC, V.

17. Om., OB, MA, MB.

18. Om., OC, MG, Y, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College