Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 209  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dicuntur iustitiarii cum constituuntur a rege, aliquando eliguntur a partibus
[002] de consensu communi, ideo imprimis videndum est5 qualiter a rege
[003] constituuntur, et per quod breve. Breve tale6 est.7

De iustitiariis constituendis ad partitionem faciendam.


[005] REX dilectis et fidelibus suis A. B. C. D. salutem. Sciatis quod constituimus
[006] vos iustitiarios, ut coram vobis omnibus vel aliquo ex vobis, si omnes
[007] interesse non possitis, fiat extensio per talem et talem de talibus honoribus,
[008] secundum quod prædictis talibus et sociis suis per litteras nostras8 patentes
[009] significavimus.9 Et ideo vobis mandamus quod tali die conveniatis apud
[010] talem locum, et per sacramentum prædictorum talium, vel quorundam ex
[011] illis si omnes electi per communem assensum partium non intersint, legaliter,
[012] discrete et rationabiliter extendatis, et appretiari faciatis omnes terras
[013] et omnia tenementa de prædictis honoribus N. cum omnibus pertinentiis
[014] suis, scilicet in dominicis, villenagiis, in10 servitiis liberorum hominum, in
[015] pratis, pasturis, boscis et planis, et11 omnibus aliis rebus ad terras illas et
[016] tenementa illa pertinentibus. Et si forte omnes extensores electi ad diem
[017] illum non venerint, vel cum venerint extensionem illam facere noluerint,
[018] tunc alios12 legales et discretos homines loco illorum13 ponatis, quos14 ad hoc
[019] inveneritis magis utiles, et per eorum sacramentum extensionem illam et
[020] appretiationem fieri faciatis, secundum quod prædictum est, ita quod extensio
[021] illa ultra diem illum nullo modo differatur. Et sciatis quod prædictus
[022] talis et talis manuceperunt habendi suos extensores, scilicet a partibus
[023] electos et superius nominatos, ad eundem diem. Et15 extensionem et appretiationem
[024] illam evidenter, distincte et aperte scire faciatis nobis vel16
[025] iustitiariis nostris talibus tali loco, tali die, sub sigillis prædictorum extensorum.
[026] In cuius rei testimonium etcetera. Teste etcetera. Item alia forma
[027] de eodem, et si illi de comitatu illo sint rebelles, qualiter17 alii loco eorum18
[028] assumendi sunt de alio comitatu ad faciendam extensionem.

De iustitiariis constituendis ut intersint partitioni.


[030] REX dilectis et fidelibus suis19 salutem. Sciatis quod constituimus vos iustitiarios
[031] nostros, ut intersitis extensioni et appretiationi faciendæ inter tales
[032] et tales de tali honore cum pertinentiis, ita quod extensio illa et appretiatio
[033] fiat coram vobis tali die apud talem locum, per A. B. C. D. electos ex
[034] parte tali,20 et21 per22 E. F. G. electos ex parte tali,23 si omnes tunc coram



Notes

5. Om., OA, LA, OC.

6-7. erit tale, MA, MG; autem tale erit, OB, MB.

8. Om., OA, LA, OC, OB, MA, MB, CE, MC.

9. signavimus, OA, LA; significamus, OB, MA, MB, CE, CM, MG.

10. et, MSS. var.; suis et, MB.

11. et in, OA, LA, MC.

12. alios et, OA, LA, MC.

13. eorum, OA, LA, OC, MC.

14. quod, MA, MB, OB.

15. ad, OB, MA, MB.

16. et, OB, MA, MB, CM.

17. quare, OB, MA, MB, CE.

18. illorum, OB, MA, MB, CE, MG.

19. suis talibus, OA, LA, CE, MC.

20. talis, OA, MC, OC, V.

21. Om., OA.

22. Om., CE.

23. talis, OA, MC, OC, V.

21-23. Om., MG, CM.

21-23. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College