Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 206  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] corpore suo decesserit, quod cum placitum sit in curia nostra etcetera,54
[002] inter ipsum D. et prædictam C. uxorem eius ex una parte et eundem A. ex
[003] altera,55 et ipsi D. et C. in eodem placito fecerint attornatum, et ad clamorem
[004] ipsius A.56 et multarum gentium, habita aliquando suspicione quod
[005] eadem C. mortua sit, et dictum sit multotiens attornatis57 ipsius C. quod ad
[006] suspicionem talem tollendam ipsam producerent coram iustitiariis et vivam
[007] exhiberent, ipsi eam nullatenus produxerint,58 propter quod iam maior
[008] suborta est suspicio quam solebat quod mortua sit, et mors eius concelata
[009] ad exheredationem ipsius A. Et ideo ne falsitas veritati præferatur, tibi
[010] præcipimus quod assumptis tecum quatuor militibus de comitatu tuo,
[011] quos ad hoc legales esse videris, in propria persona tua simul cum prædicto
[012] A. accedas apud talem locum ubi prædicta C. moram facit, sicut59
[013] attornati sui in curia nostra60 nuper cognoverunt,61 et eam62 a prædictis
[014] f.71] militibus simul cum prædicto A. et aliis quos idem A. de familia
[015] sua secum adducet, eam1 videri facias si adhuc superstes sit et viva: et si
[016] viva sit, tunc in quo statu eam inveneris, et secundum quod eam inveneris,
[017] certos reddas nos vel2 iustitiarios nostros tali loco tali die, evidenter, distincte
[018] et aperte, per litteras tuas sigillatas sigillo tuo et sigillis quatuor
[019] militum prædictorum. Et habeas ibi3 nomina militum et hoc breve. Teste
[020] etcetera.

Item cum verus heres mortuus sit et supponatur alius a custode vel marito fraudulenter.


[022] ITEM cum legitimus heres mortuus fuerit in custodia capitalis domini alicuius,
[023] et ille dominus capitalis alium extraneum supposuerit loco talis,
[024] tunc ad querelam veri heredis vel alterius forte ad quem pertineat4 hereditas
[025] ut eschæta, ut si verus heres5 qui mortuus est teneret de domino rege in
[026] capite vel de alio, tunc fiat tale breve in persona regis.

Breve si hereditas heredis mortui debeat esse eschæta domini regis.


[028] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. et B. uxori eius quod iuste etcetera,
[029] reddant nobis tantam terram cum pertinentiis etcetera6 quam clamamus
[030] ut eschætam nostram, et quia as nos reverti debet ut7 eschæta nostra, eo
[031] quod C. filia et heres D. qui de nobis tenuit in capite obiit sine herede, et in
[032] quam prædicti A. et B. non habent ingressum, nisi per hoc quod prædictus
[033] A. prædictam B. duxit in uxorem, postquam falso et ad exheredationem



Notes

54. et cum, OB, MA, MB, Y, CE.

55. alia, OA, LA, MC.

56. C., OB, MA, MB, MG, CE, Y, V.

57. attornato, MG, MC (corr.), V.

58. produxerunt, OA, LA, MC, CE.

59. si, OB, MB, MA.

60. Om., OB, MA, MB.

61. recognoverunt, CE, MB, Y, V; recognoverint, OB; cognoverit, MC.

62. eandem, MC, LA.

1. eam, OA, OC, CE, LA, CM, MC; etiam, OB, MA, MB, Y; et, MG, V.

2. et, OB, MA, MB.

3. Om., OB, MA, MB, LA.

4. pertinet, OB, MA, MB, Y, V.

5. dominus, OB, MA, MB.

6. inter, OB, MA, MB.

7. tamquam, OA, LA, OC, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College