Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 205  Next    

Go to Volume:      Page:    




De eo qui nutriverit aliquem in domo sua ut filium et heredem qui nec est filius nec heres.


[002] DICTUM est supra de uxore quæ falso se facit31 prægnantem in vita viri32
[003] vel post mortem, cum non esset. Nunc autem dicendum est33 si vir et34 uxor
[004] nutriverint35 aliquem ut filium et heredem qui nec est filius nec heres, ad
[005] exheredationem veri heredis, sive partus sit suppositus sive ab alio conceptus:
[006] et ad querelam veri heredis summoneantur quod sint coram iustitiariis36
[007] per tale breve.

Breve de habendo corpus talis et uxoris suæ coram iustitiariis.


[009] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod habeas coram iustitiariis
[010] nostris etcetera, corpus A. et B. uxoris suæ, vel corpus alterius ipsorum,
[011] ad respondendum C. filio vel nepoti vel alteri heredi ipsius A., qui37 se gerit
[012] pro herede ipsius A.,39 quare nutriri faciunt D. sicut filium et heredem
[013] ipsius A., ad exheredationem ipsius C., qui nec est filius nec heres ipsius B.,
[014] nec esse potest, ut idem C.40 dicit. Et habeas ibi hoc breve. Teste etcetera.
[015] Et quo casu41 comparuerit42 pater vel mater, vel eorum alter, et talem nutritum
[016] produxerint, tunc si talem in iudicio ad filium et heredem recognoverint,
[017] et præsumptio sit pro eis quæ non admittit probationem in contrarium,
[018] ut si nascatur de uxore quæ concipere potest, licet ab alio quam a43
[019] viro44 concipiatur, vel si forte supponatur cum simul cohabitaverint, nec sit
[020] impedimentum ex parte viri quin45 generare possit, nec impedimentum ex
[021] parte mulieris quin concipere possit propter sterilitatem vel senectutem,46
[022] talis partus47 erit legitimus. Si autem verus heres docere48 possit contrarium
[023] aliud erit, licet parentes aliud in iure confessi sint,49 dum tamen hoc probetur.
[024] Debet enim confessio facta in iure naturæ et veritati convenire. Pendente
[025] tali placito antequam de50 partu constiterit, moritur partus et substituitur
[026] ei51 alius et nutritur ut heres: ad querelam igitur veri heredis fiat
[027] tale breve.

Item si cum verus heres infra ætatem moriatur, supponat custos alium extraneum vel habeatur suspicio quod mortuus sit, breve quod producatur et videatur.


[029] REX vicecomiti salutem. Ostendit52 nobis et consilio nostro A. frater53 B.,
[030] qui se facit heredem ipsius B. si C. uxor D. et filia ipsius B. sine herede de



Notes

31. fecit, OA, LA, OC.

32. viri sui, OB, MA, MB.

33. Om., OA, LA, OC.

34. vel, OB, MA, MB, CE, Y, MG, V.

35. nutriverit, MA, MB, OB.

36. iustitiariis nostris ad respondendum, OA, LA, MC.

37-39. Om., MG.

40. se, OA, CE.

41. casu si, OB, CE; casu cum, OC, V, MC.

42. comparuerint, OA, LA, OC, MC; computaverit, MA, MB, (-- OB).

43-44. viro suo, OB, MB; a viro suo, MA.

45-46. Om., OB, MA, MB, MG, Y, CE.

47. filius et partus, V, MG, Y, CM; partus semper, OA, LA, OC, MC.

48. dicere, OB, MA, MB, Y, MG.

49. sunt, V, Y, OC; fuerint, MC, LA, CM.

50. de tali, V, OB.

51. Om., OB, MA, MB.

52-53. ostensum est . . . ex parte A. fratris, MG, Y, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College