Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 204  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] putabitur11 vel12 connumerabitur quantum ad successionem. Partus autem13
[002] qui membrorum officia ampliavit, ut si sex digitos habeat in una manu, vel
[003] minuit,14 ut si non15 nisi quatuor tantum, tamen quia aliquatenus videtur
[004] esse effectus ut homo, inter liberos connumerabitur quoad successionem.
[005] Et notandum secundum quod in parte superius dictum est, quod si cohabitaverint
[006] vir et uxor, nec sit impedimentum ex aliqua parte quin generare
[007] possint,16 et uxor de alio quam de viro conceperit, partus legitimus
[008] erit, sive ipsum vir advocaverit sive deadvocaverit, et legitimus erit propter
[009] præsumptionem eo quod nascitur ex uxore. Talis enim præsumptio non
[010] admittit probationem in contrarium. Si autem simul habitaverint vir et
[011] uxor, et vir propter aliquod impedimentum legitimum quod probari possit
[012] generare non possit, si uxor de alio conceperit, propter cohabitationem
[013] præsumitur quod partus sit legitimus eo quod nascitur de17 uxore, et
[014] standum erit tali præsumptioni donec probetur in contrarium. Et sic in
[015] istis duobus casibus præsumptio præfertur veritati. Et si pater semel18
[016] partum advocaverit, iterum illum deadvocare non poterit si hoc probetur.
[017] Si autem cum generare non possit propter legitimum impedimentum,
[018] partum in utero vel editum deadvocaverit, et ut decet a domo sua amoverit,
[019] nihilominus tamen standum erit præsumptioni19 quod partus legitimus sit,
[020] eo20 quod nascitur ex uxore. Admittitur tamen probatio in contrarium si
[021] certis indiciis doceatur quod legitimum extiterit impedimentum, et sic vincit
[022] præsumptionem talem veritas et probatio vera. Et licet21 post talem
[023] probationem partus fuerit22 advocatus a patre, partus numquam efficietur23
[024] legitimus, cum24 hoc esset in præiudicium veri heredis. Si autem cum diu
[025] simul non cohabitaverint, per biennium vel ultra, sive vir generare possit
[026] f.70b] sive non, et uxor concipere vel non, si uxor ab alio conceperit25 vel
[027] partum supposuerit, ita26 quod vehementer præsumi possit27 propter temporis
[028] intervallum et distantiam locorum quod vir talem partum non generavit,28
[029] sive talem partum advocaverit sive non, numquam efficietur29 partus
[030] legitimus. Et licet præsumatur quod legitimus sit eo quod nascitur ex
[031] uxore, tamen non erit standum tali præsumptioni, nec erit necesse probare
[032] contrarium, cum ipsa veritas, si de ea constiterit quod simul non cohabitaverint,30
[033] doceat contrarium.



Notes

13. tamen, OA, MC, OC; cum, LA.

11-12. Om., OA, LA, OC.

14. diminuit, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

15. Om., Y, CM.

16. possent, OB, MA, V.

17. ex, OB, MA, V.

18. Om., OB, MA.

19. præsumptione, OA, MC.

20. ex eo, MC, LA.

21. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

22. fuerat, OB, MA, MC, CE, CM, Y; om., MB.

23. efficitur, MG, CM, Y, CE.

24. Om., MA, MB; quia, OB.

25. conciperet, OB, MA, MB, CM, MG, Y, V.

26. et ita, OA, LA, OC.

27. poterit, MG, Y, CM.

28. genuerit, OB, MA, MB, V; generat, MG.

29. efficitur, Y, CM.

30. cohabitaverunt, MA, V; cohabitaverit, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College