Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 203  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] lem non habuerit. Et quoniam tantam excogitatam malitiam volumus impedire,
[002] tibi præcipimus quod assumptis tecum discretis et legalibus militibus
[003] et discretis et legalibus mulieribus de comitatu tuo, in propria persona
[004] tua accedas ad ipsam talem, et coram prædictis militibus facias eam videri
[005] a prædictis mulieribus, et diligenter tractari per ubera et per ventrem,
[006] modis omnibus quibus melius et honestius inde poterunt39 certiorari. Et si
[007] ipsam invenerint prægnantem,40 diligenter inquirant de tempore conceptus,
[008] quo, quando, et ubi, et quo41 illa crediderit se esse parituram. Et inquisitionem
[009] quam inde feceris scire facias iustitiariis nostris apud Westmonasterium
[010] tali die, evidenter et distincte et aperte, per litteras tuas42 sigillatas,
[011] f.70] et per discretos milites ex illis qui inquisitioni illi interfuerint.43 Et1
[012] cognita veritate fiat inde quod iuste fuerit faciendum. Et interim prædicta
[013] talis salvo custodiatur in castro tali vel alibi tuto loco, ad omnem suspicionem
[014] tollendam alicuius falsitatis faciendæ donec de partu ipsius constiterit.
[015] Et habeas ibi hoc breve et nomina militum et mulierum per quorum
[016] sacramentum inquisitionem illam feceris. Teste etcetera. Si autem talis
[017] mulier venire debeat coram iustitiariis apud Westmonasterium, tunc fiat
[018] breve in hac forma quod vicecomes habeat corpus eius.

Item de eodem quod vicecomes faciat eam venire coram iustitiariis apud Westmonasterium.


[020] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod omni occasione postposita
[021] habeas coram iustitiariis nostris apud Westmonasterium tali die, corpus A.
[022] quæ fuit uxor B. quæ dicit se esse prægnantem2 cum non sit, ad respondendum
[023] C. quare falso se facit3 prægnantem4 cum non sit, ad exheredationem
[024] ipsius C. Teste etcetera. Cum autem mulier sic caute fuerit custodita, et
[025] omni suspicione per talem custodiam sublata, si forte prægnans extiterit
[026] et peperit, de facili perpendi poterit utrum partus ille fuerit viri5 defuncti
[027] vere vel præsumptive, vel alterius, computato tempore a6 tempore quo7
[028] dicebat se concepisse, et etiam a morte viri usque ad diem pariendi. Dicunt
[029] enim quidam, licet alii sint in contraria opinione, quod mulier tempus
[030] pariendi etiam per unum diem excedere non potest, nisi forte partus in
[031] utero mortuus sit, vel8 ad monstrum declinaverit cum discrimine matris.
[032] Anticipare tamen9 potest10 tempus pariendi et parere præmature, et si
[033] monstrosum vel prodigiosum enixa fuerit, partus ille inter liberos non com-



Notes

39. poterint, OB, CM; possint, MB.

40. imprægnantem, OC, MG; imprægnatam, OA, CE, Y, CM, MC.

41. quando, V, Y.

42. nostras, OA.

43. interfuerunt, LA, OC, Y, V.

1. ut, OA, LA, OC.

2. imprægnatam, OA, CE, MC; prægnatam, Y, CM; imprægnantem, MG.

3. fecit, MG, Y.

4. prægnatam, OC; imprægnatam, OA, OB, CE, CM, Y, MC; imprægnantem, MB, MG.

5. viri sui, OA, LA, OC, MC.

6-7. a patre quo, OC; et a tempore quo, MA, MB; tempore et a quo, OB.

8. et, OB, MA, MB, MG, Y, CE.

9. non, OB, MA, MB, CM.

10. poterit, OA, LA, OC, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College