Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 202  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nostræ21 in pleno comitatu tuo, vel coram tali quem ad hoc22 iustitiarium
[002] nostrum constituimus, A. quæ fuit uxor B. et quæ se facit prægnantem, et
[003] coram prædictis custodibus facias eam videri per legales et discretas mulieres,
[004] per quas veritas melius sciri poterit,23 et diligenter tractari a prædictis
[005] mulieribus per ubera et per ventrem, modis omnibus quibus inde
[006] melius possint24 certiorari utrum prægnans sit necne. Et si prædicti custodes
[007] et mulieres viderint quod prægnans sit, vel inde dubitaverint, tunc
[008] illam poni faciant in castro nostro tali, et ita quod nulla domicella quæ
[009] prægnans sit vel alia de qua suspicio haberi possit alicuius falsitatis faciendiæ
[010] sit cum ea, et in castro illo moram faciat25 quousque de partu eius26 constare
[011] possit. Provideas etiam quod in castro illo ita discrete custodiatur,
[012] ne in custodia illa de partu eius27 possit falsitas evenire. Mandavimus enim
[013] constabulario tali quod eam28 in prædicto castro recipiat. Teste etcetera.
[014] Et si alius ad hoc quam vicecomes constituatur iustitiarius ut prædictum
[015] est, tunc addatur in fine clausula ista, Quia mittimus prædictum talem ut
[016] cum ipso et per ipsum negotium illud perducas ad effectum. Breve autem
[017] quod dirigitur constabulario quod eam recipiat, tale erit.

Breve constabulario quod recipiat eam in castro suo.


[019] REX tali constabulario salutem. Præcipimus tibi quod talem mulierem quæ
[020] se facit prægnantem in tali castro cum ad29 te venerit30 recipias, et ita quod
[021] in eodem castro moram faciat ad custum suum proprium, et sint duæ
[022] mulieres vel tres de progenie tali si31 voluerint visum de ea facere singulis
[023] diebus semel in die in prædicto castro, hoc eis permittas. Teste etcetera.
[024] Et32 hoc ita fiat si uxor prægnantem se fecerit in vita viri.33 Si autem post
[025] mortem viri prægnantem se fecerit cum non sit, et34 ad exheredationem veri
[026] heredis petat se mitti in possessionem nomine ventris, ad malitiam convincendam
[027] fiat tale breve ad querelam heredis.

Item de eodem ad querelam heredis quod videatur.


[029] REX vicecomiti salutem. Monstravit nobis A. frater B. quod cum talis
[030] femina quæ fuit uxor prædicti B. prægnans non sit, ipsa falso se dicit esse
[031] prægnantem35 de prædicto B., ad36 exheredationem ipsius A. de37 terra quæ
[032] fuit prædicti B., quæ38 ad ipsum A. iure hereditario descendere debet ut
[033] dicit, tamquam ad fratrem et heredem ipsius B. si prædicta talis de eo pro-



Notes

21. Om., MA, MB, OB (et).

22. Om., OB, MA, MB, LA.

23. possit, OA, LA, OC, MC.

24. possunt, LA, CE, MC; possit, MG, V; poterit, MA.

25. faciet, OB, MA, MB; facit, OC.

26. suo, OB, MA, MB, MG, CM, Y, V.

27. suo, OB, MA, MB, Y, MG, CM, V.

28. Om., OB, MA, MB.

29-30. pervenerit ad te, V, OB, MA, MB, Y, MG, CM.

31. Om., OA, LA.

32-33. Om., OB, MA, MB.

34. Om., OB, MA, MB, MG, CM.

35. imprægnantem, OC; imprænatam, OA; prægnantem vel imprægnatam, CE, Y; prægnantem vel prægnaturam, MG; prægnantam vel imprægnatam, MC.

36. et ad, OB, MA, MB, CE.

37. desicut, OA, LA, OC, MC.

38. Om., OA, LA, OC, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College