Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 201  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sionis, nec breve de recto super iure proprietatis. Et unde quod res magis
[002] valeat quam pereat, et quod effectu habeat donatio quæ de voluntate donatoris
[003] processit, si post mortem primi donatorii substitutus5 se iuste posuerit
[004] in seisinam et donator petierit vel eius heres, contra actionem suam substituto
[005] dabitur exceptio de modo donationis. Si autem extra seisinam positus
[006] substitutus petat, non consulitur ei nisi per breve formatum de substitutione
[007] facta per modum donationis, quod in se modum contineat. Breve
[008] autem tale erit, ut6 liquere poterit.7

De partu supposito, et cum uxor se fecerit prægnantem cum non sit, ad exheredationem veri heredis.


[010] DICTUM8 est9 supra quod præsumitur quod quis sit heres eo quod nascitur
[011] de uxore, et quod heres est quem nuptiæ demonstrant. Et quoniam aliquando
[012] supponitur partus ab uxore quæ se facit prægnantem cum non sit,
[013] et aliquando a custode qui mortuo vero herede supponit extraneum, et
[014] nutrit ut10 heredem13 ad hereditatem12 et11 ad exheredationem veri heredis
[015] cum non sit filius nec heres, ideo de partu supposito videndum, et qualiter
[016] huiusmodi malitia in curia regia convincatur. Esto igitur quod uxor alicuius
[017] in vita viri15 se prægnantem fecerit cum non sit, vel post mortem viri
[018] prægnantem se fecerit cum non sit, ad exheredationem veri heredis, vel
[019] forte cum prægnans sit, non sit verisimile16 quod partus possit esse viri17
[020] defuncti. Et in duobus primis casibus ubi se fecerit prægnantem cum non
[021] sit, ad querelam veri heredis, per præceptum domini regis, faciet vicecomes
[022] talem mulierem venire coram eo et coram custodibus placitorum coronæ,
[023] vel coram aliquo quem dominus rex iustitiarium constituerit,18 et faciet
[024] eam videri a discretis mulieribus, et tractari per ubera et per ventrem, ad
[025] inquirendam veritatem, et si suspicio habeatur alicuius falsitatis qualiter
[026] debeat custodiri. Et de hac materia inveniri poterit in rotulo de termino
[027] Sancti Hillarii et de termino Paschæ, anno regis Henrici quinto, comitatu
[028] Norfolciæ, de Petro constabulario de Meautona et Muriella quæ fuit uxor
[029] f.69b] Willelmi de Meautona. Et in quo casu necesse erit inquirere ab
[030] uxore de tempore conceptus sui, et de morte viri vel recessu suo ab ea.
[031] Forma autem19 brevis talis erit.

Breve de videnda muliere ut sciatur utrum prægnans sit vel non.


[033] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod omni dilatione et occasione
[034] postpositis20 venire facias coram te et coram custodibus placitorum coronæ



Notes

5. Om., OB, MA, MB, MG, Y, CE.

6-7. Om., OA, LA, OC, MC.

8-9. dicitur, OA, LA, MC, CE, OC.

12. exhereditatem, CE; heredationem, Y.

10-13. Om., CM.

10-11. Om., MA.

15. viri sui, CM, Y, MG.

16. verissime, OB, MA, MB.

17. veri, OB, CM, MA, MC, Y; om., MB.

18. ad hoc constituerit, OA, LA, OC, MC.

19. Om., OB, MA, MB, Y, MG, CM.

20. postposita, OB, MA, MB, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College