Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 195  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] delictum, ius proprietatis ad donatorem dominum capitalem revertatur
[002] qualitercumque ut eschæta, licet heres non sit, et aliquo casu loco heredis
[003] propter terram quæ ad ipsum revertitur in dominico, seisina semper sequetur36
[004] ipsum cum sit loco heredis, licet non sit heres: et cum eo remanebit37
[005] hereditas ut eschæta, et extinguitur homagium et servitium, cum38 non sit
[006] heres qui petere possit vel qui petat. Cum autem ius proprietatis sic ad
[007] donatorem reversum fuerit, licet alius fuerit in seisina ex donatione eius
[008] qui donare non potuit, extinguitur omnino warantia, ut si donator ad
[009] warantum vocatus fuerit, warantizare non tenetur, eo quod ius habet
[010] petendi terram illam in dominico: quod si homagium ceperit et servitium,
[011] f.67] vel confirmaverit tale donum ut supra dictum est, tunc tenebitur
[012] ad warantiam. <Et notandum quod heredum quidam sunt veri heredes,
[013] et quidam quasi heredes et1 loco heredum, et pro heredibus habentur:
[014] veri heredes ex causa successionis, quasi heredes vel2 loco heredum vel pro
[015] heredibus per modum donationis, sicut sunt assignati, vel loco heredum
[016] sicut sunt domini capitales, quibus revertitur hereditas propter defectum
[017] vel propter delictum, sicut eschæta propter defectum heredum, cum heredes
[018] deficiant in linea descendente: propter delictum, id est propter feloniam,
[019] ubi impeditur descensus licet heredes extiterint3 aut parentes. Item
[020] propter modum donationis, ut si donator dicat, Do tali et heredibus suis de
[021] corpore suo procreatis, et si heredes tales non habuerit vel si habuerit et
[022] defecerint, tunc do tali et heredibus suis quos de corpore suo habuerit, et
[023] sic in infinitum de pluribus, tales succedunt4 non ex causa successionis, et
[024] heredes erunt per5 modum donationis.>

De gradibus successionis et parentelæ.


[026] DICTUM est supra de qualitate heredum et differentia, et qui vocantur ad
[027] successionem, et qui aliis in successione præferuntur, sicut heredes propinquiores.
[028] Sed quoniam hereditas et ius successionis descendit per gradus,
[029] ideo videndum est6 de gradibus successionis et parentelæ, et qualiter ius
[030] descendat7 et per quas personas ad eum qui in iure proprietatis seisinam
[031] petierit alicuius antecessoris. Et sciendum quod cognationum sive parentelarum
[032] aliæ sunt supra, aliæ sunt infra, aliæ sunt ex transverso sive a latere.
[033] Parentes vero qui sunt supra dici poterunt antecessores et parentes, sed
[034] qui8 mortui sunt et heredes antecedunt, id est cedunt ante, et heredes eis
[035] cedunt sub, quasi succedunt. Est enim cedere quasi recedere, et est cedere



Notes

36. sequitur, OC, Y, MG; (-- semper sequetur, CM).

37. permanebit, V, OB, MA, MB.

38. et cum, MA, MB, CE, Y, CM, MG.

1. in, OB, MA, MB, V.

2. et, V, Y, OB, MA, MB.

3. constiterint, LA, MC.

4. succedent, Y, CE, CM, OA (corr. s-dunt); succederet, OC.

5. sed per, OB, MA, MB.

6. Om., OA, LA, CE, MC.

7. descendit, V, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

8. quia, OA, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College