Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 196  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] alio sensu venire. Illi vero qui sunt infra, recta9 linea vel transversali,10 dici
[002] poterunt11 cognati et heredes. Illi vero qui sunt12 supra in linea transversali
[003] dici poterunt recte parentes et heredes, deficientibus illis qui inferiores13
[004] sunt, et alio modo quamvis improprie cognati dici poterunt et heredes, eo
[005] quod antecessores succedunt pro defectu inferiorum. Superior autem cognatio
[006] parentum seu antecessorum qui mortui sunt in linea recta ascendente
[007] est, et incipit a primo gradu, videlicet a patre vel matre ascendente14 usque
[008] ad avum: a secundo gradu, scilicet ab avo usque ad proavum: a tertio
[009] gradu, videlicet a proavo usque ad abavum: et sic a quarto gradu, scilicet
[010] ab abavo usque ad atavum: et sic a quinto gradu, scilicet ab atavo usque ad
[011] tritavum15 qui obtinet in computatione sextum16 gradum. Ulterius autem
[012] non fit computatio ascensus, quia talis computatio excederet17 memorias
[013] hominium. Et sic resolvendo a tritavo18 computato pro patre, vel tritavia19
[014] pro matre, fieri poterit descensus iuris usque ad trinepotem. Et est inferior
[015] cognatio: et20 facienda est21 computatio liberorum et heredum recta
[016] linea descendentium a primo gradu, scilicet a22 patre et23 matre usque ad
[017] trinepotem et24 trineptem, ut a patre vel matre usque ad nepotem vel neptem,
[018] et a nepote vel nepte usque ad pronepotem vel proneptem, et sic de
[019] f.67b] gradu in gradum usque ad trinepotem, et ulterius si necesse fuerit.
[020] In25 quo casu nullus debet vocari ad successionem in linea transversali,
[021] descendendo vel ascendendo, masculus vel26 femina, quamdiu aliquis heres
[022] superstes fuerit27 in linea recta descendente, sed illis omnino deficientibus
[023] in parentela, de necessitate revertitur ius proprietatis ad eos qui sunt in
[024] linea transversali descendentes. Et incipienda erit28 computatio parentelæ
[025] in29 primo gradu per omnes gradus et heredes ad quos ius proprietatis descenderit,30
[026] sicut a communi stipite eorum qui utrumque ius habuerunt,31
[027] videlicet possessionem et proprietatem, per omnes gradus et personas illas
[028] quas seisina sequi deberet, si vivi peterent, vel tempus quo heredes esse
[029] potuissent expectassent. <Id est si aliquid ad eos descenderit mortuis
[030] antecessoribus.> Et in32 quocumque gradu in linea recta descendente heredes
[031] defecerint, revertitur de necessitate ius proprietatis ad eos qui sunt in
[032] linea transversali, id33 est34 ad fratrem patris vel matris vel35 sororem, et36



Notes

9-10. rectam lineam vel transversalem, V, MA, MG.

11. poterunt recte, V, MG, Y.

12. Om., OA, LA, MC, CE, OC (qui sub prima linea).

13. inferius, V, OB, MA, MB.

14. ascendendo, OA, LA, OC, MC.

15. triavum, OB, MA, MB, CE, LA, MC.

16. quintum, Y, OB, MG, MB, MA, CM.

17. excluderet, OB, MA, MB.

18. triavo, MSS. var.

19. triavia, MSS. var.

20. Om., OB, MA, MB.

21. Om., OA, OC, LA; est etiam, MA; etiam, OB.

22. Om., Y, MG.

23. vel, V, OB, OC, MA, MB.

24. vel, V, OB, MB.

25. et, OA, LA, OC.

26. nec, V, Y, LA, OB, MB, MC.

27. superfuerit, V, OB, CE, MC.

28. est, V, OB, MA, MB.

29. a, OA, LA, OC.

30. descendit, OA, LA, MC, MG, CM; ascendit, OC.

31. habuerint, MSS. var.

32. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

35. et, MSS. var.

36. et sic, OA, LA, OC, CM, MC.

33-34. scilicet, V, OA, LA, OC, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College