Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 194  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] actionem per breve de recto posset postnatus se defendere per exceptionem,
[002] scilicet quod antenatus non possit esse simul heres et dominus.

Item propinquiores heredes esse possunt plures sicut unus.


[004] ITEM propinquiores heredes esse possunt plures sicut unus, et quibus22 ius
[005] descendit quasi uni heredi propter iuris unitatem, sicut sunt plures filiæ provenientes
[006] de eodem patre et eadem matre a quibus descendit hereditas, et
[007] ubi omnes simul et insolidum heredes sunt, eo quod masculus non apparet.
[008] Et non refert utrum eundem habuerint patrem et eandem matrem vel
[009] diversos, habita tamen distinctione secundum quid prædictum est, utrum
[010] sit hereditas descendens vel perquisitum, et utrum fuerint23 de uno eodem24
[011] patre et eadem matre vel diversis: et erit hereditas inter illas dividenda in
[012] omnibus quæ recipiunt divisionem ratione personarum, pro virilibus portionibus
[013] sed25 non ratione rei. Qualiter autem homagia facere debeant et
[014] quibus, et quando, et quibus acapitare, infra dicetur plenius de homagiis.
[015] Item possunt esse heredes propinquiores plures in una hereditate, masculi
[016] sicut feminæ, sed non ratione personarum sed rei, et non simul et insolidum,
[017] sicut26 feminæ et sicut unus heres, sed sicut heredes plures27 participes
[018] et sicut partem capientes. Sunt enim28 heredes et coheredes, et29 coheredum
[019] quidam sunt30 participes et quidam non, scilicet nullam partem cum heredibus31
[020] capientes. Item possunt esse plures heredes feminæ et participes tam
[021] ratione personarum quam rei, ut si quis teneat hereditarie terram aliquam
[022] quæ partibilis sit, et plures habuerit filias32 heredes, et sic erunt filiæ heredes
[023] propinquiores, quia participes et capaces hereditatis. Poterit etiam33 quis
[024] habere plures filias de una matre et plures de alia, et si omnes sint participes
[025] et capaces quantum ad hereditatem paternam descendentem, non
[026] erunt tamen participes et capaces quantum ad perquisitum fratris vel sororis
[027] qui fuerint de eadem matre. Illæ vero quæ fuerint de eadem matre erunt
[028] heredes propinquiores, particeps et capaces de perquisito fratris vel sororis
[029] propter sanguinem. Et illi qui sunt de diversa matre, masculus sive femina,
[030] propinqui erunt heredes et recti, et in vita aliorum numquam34 participes
[031] nec capaces in vita talium, sed post mortem. Et regulariter verum est, quod
[032] omnes illi propinquiores dicuntur esse heredes ad quos ius proprietatis descendit
[033] iure hereditario. Si autem de necessitate per conventionem vel35
[034] condicionem tacitam vel expressam, vel pro defectu heredum vel propter



Notes

22. quilibet, OB, OC, MB; cuilibet, V; quo, MG.

23. fuerit, V, OB, MG, CM.

24. et eodem, V, OC, MA, MG.

25. licet, OA, LA, OC.

26-27. sicut feminæ sed sicut heredes plures, MA; sicut fem. unus heres sicut her. plur., MB; sicut fem. unius heres sic sicut her. plur., OB; sint fem. sicut heres plur., MG; sicut in feminæ et sicut unus heres plures, CM; sicut femina et sicut unus heres plures, LA, MC.

28. autem, V, OB, MA, MB.

29-30. quia, LA.

30. Om., OA, CE; Y, MC.

31. coheredibus, OA, LA, OC.

32. filias et, V, OC.

33. enim, OB, MA, MB.

34. numquam erunt, LA, MC.

35. et, V, OB, MA, MB, MG, Y (corr. vel).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College