Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 193  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rorum seisinam recuperaverit? Non propter hoc erit ei10 seisina auferenda,
[002] sed ei et heredibus suis imperpetuum remanebit.11 Et vice versa si cum ab
[003] initio antenatus pueros habuerit et agere inceperint, et pendente placito
[004] esse desierint, extunc statim incipiet actio in persona fratris medii, sicut ab
[005] initio si pueri non extarent, et idem ius quod competit fratri medio competit
[006] heredibus suis in infinitum. Item esto quod frater medius cum seisinam
[007] adquisierit sine herede de se moriatur, adhuc illud idem erit dicendum
[008] de fratre medio quod dictum est de postnato, scilicet quod frater antenatus
[009] est eius heres propinquior. Sed quid si fratres sine herede decesserint, ut
[010] prædictum est, nec antenatus liberos habuerit? Tunc vocandi sunt remotiores.
[011] Et quid si nulli omnino apparuerint heredes qui petant? Sic poterit
[012] seisina remanere cum antenato non obstante homagio, quia licet actio non
[013] deficiat neque ius, deficit tamen probatio cum non sit qui petat. Item esto
[014] quod frater medius fecerit perquisitum et moriatur sine herede de se, et
[015] capitalis dominus vel extraneus se posuerit in seisinam, adhuc competit
[016] assisa mortis antecessoris fratri antenato non obstante homagio, et non
[017] fratri postnato. Et cum per assisam recuperavit antenatus, extunc competit
[018] actio per brevo de recto, vel pueris antenati12 vel fratri postnato modo
[019] quo prædictum est. Et non ut ex tali placito procedatur13 ad magnam
[020] assisam vel duellum, sed quod fiat propinquitatis et parentelæ computatio.
[021] Sed quid si postnatus frater primam habuerit seisinam pacificam et tempus,
[022] quod sine brevi et iudicio eici non possit? Extunc competit actio fratri
[023] antenato vel14 eius heredibus si ipse præmoriatur, per breve de recto, ut
[024] facta computatione sciatur quis eorum sit heres propinquior. Quo probato,
[025] non erit postnatus ut videtur eiciendus15 per iudicium, quia si constiterit
[026] quod frater antenatus sit heres propinquior, tamen quia16 homagium intervenerit,17
[027] iudicandum erit in eodem iudicio quod postnatus in seisina remaneat,
[028] cum seisina cum antenato non possit propter homagium remanere:
[029] nec alia actione opus erit per breve de recto, quod super eodem iure et
[030] inter easdem personas veniat actio super actionem, non magis quam assisa
[031] super assisam. Sed cum frater antenatus ab initio fratrem postnatum recenter
[032] eicere vellet non posset,18 et statim sibi perquireret19 per assisam mortis
[033] antecessoris, antequam postnatus liberum tenementum habere posset20
[034] ex tempore, si per assisam obtineret antenatus in iure possessorio et causa
[035] possessionis, nihilominus sequi posset actio in persona postnati super iure
[036] f.66b] proprietatis, nisi sit qui dicat quod21 contra assisam et contra



Notes

10. Om., V, OB, MA, MB, MC.

11. permanebit, OB, MA, MB.

12. antenatis, V, MB, CM.

13. Om., OB, MB, CE, Y, CM, MG, MA (+ procedant).

14. et, V, OB, MA, MB, Y, MG, CM.

15. Om., MSS. gen.; sic, OA; (+ eiectus, MA).

16. quod, MA, MB; et quod, OB.

17. intervenit, LA, CE.

18. possit, V, OB, MB.

19. perquiret, CE; perquirat, MG, Y, CM; adquireret, OC; adquiret, OB, MA, MB; sic, OA, LA, MC.

20. poterit, V, OB, MA, MB.

21. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College