Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 192  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] matre a quibus ius descendit. Si autem de diversis, tunc impares. Et erit
[002] propinquitas sanguinis sicut propinquitas successionis.> Refert etiam a
[003] quo fiat perquisitum, utrum ab extranea persona vel a patre communi, vel
[004] ab alio antecessore sicut a fratre antenato. Et poni poterit casus in persona36
[005] trium fratrum, et37 sic38 quod pater communis feoffavit39 filium antenatum
[006] qui est heres suus propinquior, et mortuo primogenito sine herede
[007] de se antequam hereditas ei acciderit, succedet40 ei frater medius de perquisito
[008] sicut heres propinquior, et erit postnatus tunc heres fratri medio
[009] propinquior. Et si in vita primogeniti descendat ei hereditas paterna, et
[010] de perquisito homagium intervenerit, statim pertinebit ad fratrem medium
[011] successio et ius successionis, cum primogenitus de perquisito non possit esse
[012] heres et dominus. Non enim possunt simul stare perquisitum et dominium
[013] propter homagium, homagium enim expellit perquisitum. Si autem perquisitum
[014] factum fuerit ab extraneo, ab41 alio videlicet quam42 communi
[015] antecessore, si hereditas supervenerit, homagium factum de perquisito
[016] extraneæ personæ non expellit perquisitum, quia43 in hoc casu non erit
[017] primogenitus heres et dominus. Esto etiam44 quod facta sit donatio fratri
[018] postnato a patre communi vel fratre antenato, et eo mortuo sine herede de
[019] se, erit frater antenatus heres propinquior fratri postnato, et cum eo
[020] remanebit hereditas si homagium non intervenerit: et quamvis homagium
[021] intervenerit et hereditas paterna ei descenderit, semper habebit antenatus
[022] primam seisinam per assisam mortis antecessoris, si capitalis dominus vel
[023] alia extranea persona fuerit in seisina. Si autem frater medius se prius
[024] posuerit in seisinam, tunc consulitur antenato per breve de recto. Et cum
[025] f.66] antenatus seisinam habuerit et homagium intervenerit, si sit heres
[026] propinquior antenato qui petat, non poterit seisina cum eo remanere ratione
[027] supradicta, sed descendet1 ius primo filio vel filiæ liberis2 antenatis,3 si liberos
[028] habuerit, et4 consulitur eis5 si petere velint seisinam per breve de recto,
[029] facta computatione et narratione de seisina fratris postnati. Si autem
[030] liberos non habuerit frater antenatus, tunc statim fit descensus iure6 ad
[031] fratrem medium, et competit7 ei actio per breve de recto sicut competiit8
[032] liberis supradictis. Sed quid si dum frater medius petierit, incipiat frater
[033] antenatus heredes procreare? Talibus procreatis cadit actio fratris, et
[034] incipit actio competere pueris. Sed quid9 si frater ante procreationem pue-



Notes

36. personis, OA, LA, OC, MC.

37. Om., OB, MA, MB, Y.

38. sit, OA, MC, LA, CE.

39. feoffaverit, OA, LA, OC, CE, MC.

40. succedit, V, MG, OC.

41-42. vel ab alio quam, MG; vel alio vid. quam, MA; vel ab alio quam ab, Y; vel ab alio vid. quam, OB, MB (quam a com. an.); vel alio non a, OC.

43. Om., LA, MC.

44. enim, V, OB.

1. descendit, V, OC; descendat, MG, CM.

3. antenati, OA, LA.

2-3. libero antenato, OC.

4. Om., MC, LA.

5. ei, LA, Y, MC (corr. eis).

6. iuris, OA, LA, CE; iur., MSS. var.

7. competet, OA, OB, Y.

8. competit, V, OB, MA, CE, Y, CM.

9. Om., V, OB, MB, MA (+ quid).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College