Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 191  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] secunda uxore petit per assisam, frater vel soror de prima uxore eodem
[002] modo: soror de secunda uxore obtinebit et excludet20 tam masculum quam
[003] feminam ex prima, quod verum est. Sed ea quæ dicta sunt secundum
[004] quosdam locum habent de perquisito in utroque casu. De hereditate autem21
[005] descendente aliud erit, quia habito respectu ad communem antecessorem
[006] talium de quo hereditas descendit, ius proprietatis numquam respiciet
[007] feminam dum tamen masculus ibi fuerit vel22 proveniens ex masculo,23 sive
[008] heredes procreati fuerint ex uno patre et eadem24 matre, vel diversa. Et
[009] quod dicitur de heredibus propinquioribus et propinquis observari debet in
[010] consimili25 casu in omnibus aliis heredibus, remotis et remotioribus. Et de
[011] hac materia inveniri poterit casus expressus de termino Sanctæ Trinitatis
[012] anno regis Henrici tertio, comitatu Sussexiæ, assisa mortis antecessoris,
[013] si Radulphus de la Roche. Item26 de Willelmo de Maundevilla, comite
[014] f.65b] Essexiæ, et Matilda comitissa Herefordiæ. <Et ad hoc facit de
[015] termino Sancti Michælis anno regis Henrici quarto incipiente quinto,
[016] comitatu Lincolniæ, de Osberto filio Ricardi et Bartholomeo fratre suo,
[017] ubi frater postnatus fuit in seisina et retinuit.> Quod autem idem debeat
[018] observari de hereditate descendente quod de perquisito observatur, videtur
[019] cum quilibet de seisina propria faciat27 stipitem et primum gradum,
[020] sed re vera non est ita. Verba gratia: aliquis habet duos filios ex diversa
[021] matre et duas filias, frater antenatus erit patri suo heres propinquior,
[022] et filius postnatus post eum propinquus, et filiæ heredes remoti.28
[023] Cum autem hereditas descenderit filio antenato ut heredi propinquiori,
[024] frater postnatus incipiet esse heres propinquior fratri antenato et sorores
[025] heredes propinqui. Mortuo igitur fratre antenato sine herede de se, descendit
[026] hereditas propinquiori heredi, hoc est fratri postnato, et non filiabus,
[027] licet sint heredes propinqui, nec est multum curandum utrum sint de
[028] eodem29 patre et eadem matre, vel diversa.30 Si autem frater antenatus de
[029] prima uxore vel postnatus de secunda uxore perquisitum fecerint,31 si
[030] sorores habuerint32 de eadem matre, propter ius sanguinis duplicatum tam
[031] ex parte patris quam ex parte matris, erit heres propinquior soror quam
[032] frater de alia uxore, licet sit heres propinquus. <Possunt quidam esse
[033] pares quoad ius possessionis cum postnati liberum tenementum adquisierint
[034] ex tempore, et impares ante. Item eodem modo quoad ius sanguinis
[035] quod poterunt33 heredes esse pares, cum fuerint de uno patre vel34 eadem35



Notes

20. excludit, V, OB, MA, MB, MG, CM, Y, MC.

21. vero, V, OB, MA, MB.

22. Om., MG, Y; vel aliquid, OA, LA, MC, OC (aliquis).

23. masculino, LA, CE, MG, CM, MC.

24. una, V, OB, MA, MB.

25. omni consimili, V.

26. et idem, LA, OC, MC, OA (et item).

27. facit, V, LA, MG, MC.

28. remotæ, V; sic, MSS.

29. uno, OA, LA, OC, MC.

30. diversis, OB, MG, Y; (-- vel diversa, CM).

31. fecerit, V, OC.

32. habuerit, V, OC.

33. poterint, V, Y; poterit (heres), OB.

34. et, OB, OC.

35. de una, V, MG, Y, OC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College