Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 189  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sunt de uno stipite, quamvis pares15 sint16 quoad ius possessorium antenatus
[002] et postnatus, quamvis17 possessio postnati nulla sit,18 cum sit interrupta
[003] per diligentem impetrationem et diligentem prosecutionem antenati. Cum
[004] sit igitur heres propinquus poterit esse heres remotus. Est autem heres
[005] remotus, ut si quis haberet19 plures filios et unicam filiam, masculi erunt
[006] heredes propinqui et filia heres remota.20 Si autem plures filios et nullam
[007] filiam, sed nepotes ex filiis, filii erunt heredes propinqui et nepotes heredes
[008] remoti. Item dici poterunt remotiores respectu heredum remotorum sicut
[009] pronepos, abnepos, atnepos, trinepos, et sic ulterius descendendo in infinitum
[010] linea recta. Si autem filii et filia et nepotes defecerint, tunc erit heres
[011] propinquus frater et soror ei qui fuerit in seisina hereditatis. Si autem filios
[012] habuerit deficiente filia et nepotibus, erit avunculus vel amita in linea transversali
[013] heres remotus, et omnes ex illis provenientes21 in eadem linea transversali
[014] erunt heredes remotiores. Filiis autem et filiabus,22 et nepotibus et
[015] neptibus, avunculo23 et amita deficientibus, tunc erit proavunculus et proamita
[016] heres propinquus, et alii superiores remoti et remotiores. Item sunt
[017] propinqui et propinquiores. Propinquior autem dici poterit ille ad quem
[018] ius proprietatis immediate post mortem antecessoris descendit, vel propter
[019] ætatem. Ut si quis plures haberet filios, ius proprietatis semper descendit
[020] ad primogenitum, eo quod ipse inventus est primo in rerum natura, et alii
[021] remanebunt ei propinqui vel propinquiores, secundum quod liberos habuerit
[022] vel non habuerit. Si autem in vita patris decesserit antenatus sine herede
[023] de se, frater postnatus locum suum obtinebit, et incipiet esse patri communi
[024] heres propinquior, et alii postnati propinqui, et sic fiet de aliis in
[025] infinitum. Si autem frater antenatus in vita patris communis obierit, relicto
[026] herede de se, nepos vel neptis ex eo incipit24 esse in potestate avi et
[027] heres propinquior avo, propter ius proprietatis quod ei descendit, quamvis
[028] gradu remotior, et avunculus vel amita heres propinquus et non propinquior,
[029] quamvis gradu propinquior. Et unde si avunculus vel amita extra
[030] seisinam petat versus nepotem vel neptem qui fuerit in seisina, obstabit eis25
[031] exceptio proprietatis, et quod heredes propinquiores esse non poterunt
[032] avunculus vel amita. Et eodem modo si petant versus extraneas personas
[033] obstabit exceptio proprietatis, quia26 nepos vel neptis vel alius maius ius
[034] habuit.27 Si autem avunculus vel amita priusquam nepos vel neptis se28
[035] f.65] posuerit in seisinam, tunc fiat per omnia, secundum quod superius



Notes

15-16. Om., LA; pares nunc, OA; pares sunt, V, OB, OC.

17. tamen, V; quia, LA.

18. est, V, OB, MA, MB, CE, OC, LA, MC.

19. habuerit, OA, LA, OC, MC.

20. remotus, OA, LA, OC, MG, CE, CM, MC, MA (corr. r-ta).

21. venientes, MG, Y, CM.

22-23. filiabus nepotibus avunculo, V, OB, MA, MB, CE, Y, CM; nepotibus nepotibus avunculo, MG.

24. incipiet, V, OB, MB; quod incipit, MG.

25. ei, OB, OC, CM, CE, Y.

26. quod, OA, LA, OC, MC.

27. habuerit, OA, OB, OC, LA, MC.

28. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College