Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 188  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rectam descendentem in infinitum, et postea per lineam transversalem descendendo
[002] in infinitum, illis deficientibus qui sunt in linea recta, et ultimo
[003] cum illi defecerint qui sunt in linea transversali descendendo, vocantur illi
[004] qui sunt in linea transversali ascendendo tantum: quia per lineam rectam
[005] ascendendo, per quam ius descendit propter mortem antecessorum, ius
[006] illud numquam per eandem lineam reascendit. Et quamvis omnes in infinitium
[007] sic ascendendo vel5 descendendo recti sunt heredes et iusti, tamen
[008] non omnes simul vocantur ad successionem, quia propinquior excludit
[009] propinquum,6 propinquus remotum, remotus remotiorem. Quibus etiam
[010] omnibus deficientibus, vel propter defectum vel propter delictum, revertitur
[011] ius de necessitate ad eum qui feoffavit, scilicet ad dominum capitalem,
[012] cum aliam viam non inveniat, et evanescit homagium, secundum quod
[013] inferius plenius dicetur de eschætis. Item heredum quidam sunt sub potestate
[014] parentum et infra ætatem, quidam sunt sui iuris et plenæ ætatis, ut
[015] si fuerint emancipati sive7 forisfamiliati in vita parentum: et post mortem
[016] quidam eorum sunt plenæ ætatis et sui iuris, et quidam infra ætatem et sub
[017] tutela sive custodia capitalium dominorum, et quidam sub cura parentum
[018] propinquorum, secundum quod inferius dicetur.

De qualitate heredum, qui propinqui, qui propinquiores, et de eorum seisina.


[020] DE eo autem quod superius dicitur quod heredum quidam sunt propinqui
[021] et quidam propinquiores, sciendum8 quod si quis habuerit9 plures filios,
[022] omnes sunt heredes propinqui, postnatus sicut antenatus, quantum ad
[023] seisinam parentum, et pares in iure possessionis: dum tamen postnatus per
[024] negligentiam vel patientiam antenati in seisina per tantum tempus extiterit
[025] f.64b] quod sine iudicio a seisina eici non poterit, et sine brevi, quia extunc
[026] pares sunt in iure, et par parem non eicit in iure possessionis. Sed
[027] extunc recurrendum erit ad ius proprietatis secundum quod inferius dicitur
[028] in assisa mortis antecessoris. Si autem postnatus post mortem antecessoris
[029] se prius posuerit in seisinam quam antenatus, si statim eiciatur, non recuperabit
[030] per assisam novæ disseisinæ, quia liberum tenementum habere non
[031] potuit10 nisi ex longo tempore et pacifica possessione11 sive12 seisina, propter
[032] ius proprietatis quod est cum antenato. Si autem statim eici non possit
[033] ad interrumpendam possessionem suam, si antenatus statim sibi impetraverit
[034] per assisam mortis antecessoris13 et diligenter prosecutus fuerit, tamen
[035] non procedat14 assisa inter eos sicut inter alias quascumque personas, quia



Notes

5. et, V, OB.

6. propinquum id est, V, MB, OB.

7. vel, V, OB, MA, MB, Y, CM.

8. sciendum est, V, CE, Y, MG.

9. haberet, MG, Y, CM.

10. poterit, OA, LA, CE, MC.

12. vel, OB, MA, MB.

11-12. Om., OA, LA, OC.

13. Om., OA, OC, (+ Y, OB).

14. procedit, V, OB, MA, MB; procedet, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College