Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 187  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] termino Paschæ, anno regis Henrici undecimo, comitatu Sussexiæ, de
[002] Iohanne de Monte Acuto. Sed esto quod vir talem in vita sua ad heredem
[003] non recognoscat, sed cum amoverit talem moriatur, licet post mortem suam
[004] a custode vel ab alio cuius hereditas non fuerit23 ad heredem recognoscatur,
[005] non valebit. Cum autem talis natus fuerit vel suppositus, vir talem
[006] statim a domo sua amoveat, nec faciat eum nutriri in domo sua pro filio
[007] nec alibi, nec permittat eum redire ad ipsum. Et de hac materia inveniri
[008] poterit de termino Sancti Michælis, anno regis Henrici quarto incipiente
[009] quinto, comitatu Lincolniæ, de Bartholomeo filio Ricardi: et ubi tenens
[010] paratus fuit ponere se in magnam assisam vel super patriam de iure, utrum
[011] ipse haberet maius ius tenendi terram in dominico quæ petita fuit, an ille
[012] qui petiit, sicut ille qui non habebatur pro filio a patre communi, nec nutritus
[013] pro filio in domo patris, sed amotus a domo patris, et sicut ille qui numquam
[014] rediit ad patrem in vita sua sicut filius, nec post mortem ad capitales
[015] dominos diu facturus eis quod de iure facere deberet. Et quo casu tenens
[016] retinuit sine assisa, iurata, vel inquisitione, quia petens non potuit præmissa
[017] dedicere.

De differentia puerorum.


[019] f.64] QUIA dictum est supra quod naturales et legitimi vocantur præ aliis
[020] ad successionem, non est inutile videre statum et differentiam liberorum,
[021] qui1 quidem multiplex est. Liberorum autem secundum quod prædictum est,
[022] quidam sunt naturales et legitimi, qui ex iustis nuptiis et legitima uxore
[023] procreantur. Item quidam naturales tantum et non legitimi, sicut sunt illi
[024] qui procreantur de legitima concubina cum qua tempore procreationis
[025] posset esse matrimonium, sicut de soluto et soluta. Quidam vero nec legitimi
[026] nec naturales, qui nati sunt ex prohibito coitu, ex talibus videlicet inter
[027] quos non posset esse matrimonium tempore procreationis, sicuti sunt2
[028] spurii qui ad nihilum apti sunt. Item eorum qui legitimi sunt et naturales
[029] quidam sunt filii et heres, sicut sunt illi quibus descendit aliqua hereditas3
[030] ex parte patris, vel ex parte matris, vel utriusque in dominico vel in servitio.
[031] Item eorum quidam sunt filii et non heredes unius, sed filii secundum
[032] quod hereditas descendit tantum ex parte patris vel ex parte matris. Item
[033] eorum quidam sunt4 legitimi filii et naturales, sed nullius heredes, quia ex
[034] nulla parte eis descendit hereditas aliqua. Item eorum quidam incipere
[035] possunt esse heredes et desinere, et quidam non. Item eorum qui sunt naturales,
[036] legitimi, et heredes, quidam sunt propinqui et propinquiores, et
[037] quidam remoti et remotiores: et omnes quotquot sunt, sunt heredes recti et
[038] iusti, quotquot descendunt gradatim a communi stipite, primo per lineam



Notes

23. sit, OB, MA, MB.

1. quæ, OB, MA, MB, Y, MG, CM, V.

2. Om., OB, MA, MB, LA (sicut).

3. hereditas vel, OA, LA, OC, MC.

4. Om., OA, LA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College