Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 186  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ante latam sententiam, non minus habeantur legitimi, et quod in bona
[002] paterna hereditario iure succedant, et de parentum facultatibus nutriantur.

Qualiter illegitimi legitimantur.


[004] SEQUITUR videre qualiter illegitimi legitimantur. Et sciendum quod si quis
[005] naturales habuerit filios de aliqua et postea cum eadem contraxerit, filii
[006] iam nati per matrimonium subsequens legitimantur, et ad omnes actus
[007] legitimos idonei reputantur. Sed non nisi ad ea quæ pertinent ad sacerdotium.
[008] Ad ea vero quæ pertinent ad regnum non sunt legitimi, nec heredes
[009] iudicantur quod parentibus succedere possint,11 propter consuetudinem
[010] regni quod se habet in contrarium. Spurii vero qui ex damnato coitu procreantur
[011] a talibus inter quos matrimonium esse non posset omni prorsus
[012] f.63b] beneficio excluduntur. Legitimantur etiam quandoque quasi per
[013] adoptionem de consensu et voluntate parentum: ut si uxor alicuius de alio
[014] conceperit quam de viro suo, et licet de hoc constiterit in veritate, si vir
[015] ipsum in domo sua susceperit et advocaverit et nutriverit ut filium, erit
[016] heres et12 legitimus: vel si expresse non advocaverit, dum tamen illum non
[017] amoverit, sive vir omnino ignoraverit vel sciverit vel dubitaverit, talis legitimus
[018] et heres iudicabitur eo quod nascitur13 ex14 uxore, dum tamen præsumi
[019] possit quod potuit ipsum genuisse. Et illud idem dici poterit de partu
[020] supposito, et sic quandoque communis opinio præfertur veritate.

De præsumptionibus quod partus debeat esse legitimus eo quod nascitur ex uxore.


[022] SI autem violenta præsumptio se faciat in contrarium in prædictis casibus,
[023] ut ecce maritus probatur propter aliquam gravem15 infirmitatem vel frigiditatem
[024] vel aliquam16 impotentiam coeundi, per multum tempus non concubuisse
[025] cum uxore, vel si probetur quod extra regnum vel provinciam per
[026] biennium et ultra longe extiterit, et17 quod vehementer præsumi possit quod
[027] ad uxorem accessum habere non potuit, et cum redierit uxorem18 prægnantem
[028] invenerit vel19 parvulum habentem anniculum, sive talem advocaverit
[029] et nutriverit vel non, erit talis filius non immerito a successione repellendus,
[030] quia talis filius nec heres esse poterit. Sed vice versa ubi vir
[031] sanus fuerit et incolumis, et semper steterit cum uxore in provincia in
[032] una domo et lecto uno, sive partus conceptus fuerit ab alio vel suppositus,
[033] et ipse eum nutriverit et habuerit pro filio, vel etiam ipsum deadvocaverit
[034] et20 amoverit, si postea ipsum recognoverit ad filium coram viris fide dignis
[035] qui hoc probaverint si opus fuerit, ulterius deadvocare non poterit,21
[036] sed22 erit filius legitimus et heres. Et de hac materia inveniri poterit de



Notes

11. possunt, V, OA, Y, OC, MC.

12. Om., LA, OC, MA, MC.

13. nascuntur, MG, Y, CM.

14. de, V, OB, MA, MB.

15. Om., V, OB, MA, MB.

16. aliam, V, OA, LA, OB.

17. per, OA, LA, MC, OC (p. hoc v.).

18. Om., V, OB, MA, MB.

19. Om., OB, MA, MB, CE, CM, MG, Y.

20. vel, LA, MC.

21. potuit, OB, MA, MB.

22. et, OA, LA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College