Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 185  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] heredi quam antecessor habuit in vita vel in morte. Et cum ius proprietatis
[002] f.63] concursum habuerit cum seisina, statim et sine mora adquiritur
[003] heredi liberum tenementum.

Quis dici debeat heres legitimus.


[005] ITEM videndum quis dici debeat heres legitimus, quia secundum quod inferius
[006] dicitur liberorum quidam sunt filii et heredes sicut sunt illi qui ex
[007] iustis nuptiis procreati sunt et progeniti, et ibi plenius. Legitimus vero heres
[008] et filius est quem nuptiæ demonstrant esse legitimum, sicuti ille1 qui natus
[009] est2 ex legitimo matrimonio, vel ille qui in facie ecclesiæ legitimus reputatur,
[010] quamvis in veritate matrimonium non fuerit, cum ambo tam vir quam
[011] uxor coniuncti sunt3 bona fide credentes se legitime copulatos esse, cum
[012] sint re vera consanguinitate vel affinitate coniuncti, vel alio modo quod
[013] matrimonium stare non posset: vel dum modo alter eorum tantum hoc
[014] credat. Quia cum mulier alicui coniugato nubat bona fide credens eum esse
[015] solutum, cum sit alteri mulieri copulatus, et ex eo filios suscipiat, tales legitimi
[016] iudicantur et heredes, sive post matrimonium contractum progeniti
[017] sint et nati, sive ante matrimonium geniti et in matrimonio nati, sive in
[018] matrimonio geniti et post matrimonium nati, sive solutum sit matrimonium
[019] per mortem parentum vel in vita parentum ex quacumque
[020] causa per divortium: et hoc sive inter parentes publice contrahantur
[021] sponsalia vel matrimonium, dum tamen si divortium in vita parentum
[022] celebretur et4 inter tales clandestina fuerint coniugia ab initio, vel
[023] contracta contra interdictum ecclesiæ in gradu prohibito, etiam ignoranter,
[024] soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima est censenda,
[025] de parentum ignorantia nullum habitura subsidium, cum illi taliter
[026] contrahendo clandestina coniugia non expertes5 scientiæ6 vel saltem affectatores
[027] ignorantiæ videantur. Pari modo proles illegitima est censenda,
[028] si ambo parentes impedimentum scientes legitimum etiam præter omne
[029] interdictum in facie ecclesiæ contrahere præsumpserunt,7 quod quidem non
[030] esset si in facie ecclesiæ hoc facerent ignoranter, uterque scilicet8 vel eorum
[031] alter. Sed in omni casu ubi clandestina sunt coniugia non excusabit ignorantia,
[032] nec etiam si publice contracta, si hoc fuerit præsumptive contra
[033] interdicta ecclesiæ. Et ad hoc facit decretale cuius verba sunt hæc, Cum
[034] inter I. virum9 et B. mulierem divortii sententia canonice sit prolata, filii
[035] eorum non debent exinde sustinere iacturam, cum parentes eorum publice
[036] et sine contradictione ecclesiæ inter se contraxisse noscantur. Ideoque sancimus
[037] ut filii eorum quos ante divortium habuerunt,10 et qui concepti fuerunt



Notes

1-2. illi qui nati sunt, OB, MA, MB.

3. Om., OB, MA, MB, MG, Y, CM.

4. et (vel) si, V, OB.

5-6. ex parte sciente, V; ex parte scientiæ, OB, MA, MB, LA, MC.

7. præsumpserint, V, MB, Y.

8. videlicet, OA, LA, OC, MC.

9. veterem, OA, OB, CE, CM, LA, Y, MB, MG, MC (corr. virum).

10. habuerint, V, OB, MB, CM, Y, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College