[001] contractus, sed agere poterit emptor contra venditorem ad hoc quod ei [002] teneat quod promisit. Cum emptio et venditio contracta fuerit ut prædictum [003] est ante traditionem et post, periculum rei emptæ et venditæ illum [004] generaliter respicit qui eam tenet, nisi aliter ab initio convenerit, quia re [005] vera qui rem emptori nondum tradidit9 adhuc ipse dominus erit, quia traditionibus [006] et usucapionibus etcetera, ut supra de donationibus secundum [007] quod videri poterit. Ut si homo10 venditus mortuus fuerit ante traditionem, [008] vel ædes incendio consumptæ, vel fundus vi fluminis in toto vel in parte [009] consumptus vel ablatus, et huiusmodi, quibus rationibus videtur quod [010] totum periculum pertineat ad venditorem. A contrario vero videtur quod [011] si post emptionem ante traditionem fundo vendito aliquid per alluvionem [012] vel alio modo accreverit, quod commodum ad venditorem pertinebit. Ipsum [013] enim sequi debent commoda quem11 sequuntur incommoda, et commodum [014] eius esse debebit12 cuius est periculum. Item poterit emptio et venditio contrahi [015] inter aliquos tam sub condicione quam pure. Sub condicione ita ut si [016] talis res empta intra13 certum diem emptori placuerit, sit ei empta aureis [017] tot, et si displicuerit emptori restituatur. Si quis autem rem sacram quæ [018] vendi non potest a venditore emerit, cum contractus stare non possit,14 [019] emptor a venditore consequetur quatenus sua interfuit non fuisse deceptum, [020] quamyis emptor scire teneatur quæ et qualis sit ea15 res quam emerit, [021] sacra vel non sacra, obligata vel non obligata. Emptori vero et heredibus [022] suis tenetur venditor et heredes sui rem emptam warantizare, sive mobilis [023] sit sive immobilis, dum tamen si immobilis fiat ut infra dicetur de warantis. [024] Si autem mobilis, fiat ut infra dicetur de furtis.
De locato et conducto.
[026] CUM autem locatio et conductio proxima sit emptioni et venditioni, quia [027] sicut emptio et venditio contrahitur postquam de pretio convenerit, ita [028] locatio et conductio. Ex locato enim et conducto solet res deberi vel ad [029] usum vel ad habitationem.16 Ut si quis rem suam mobilem vel immobilem [030] alicui locaverit usque ad certum tempus pro certa mercede constituta, tenetur [031] locator obligatus rem locatam ad usum dare, et conductor tenetur [032] mercedem solvere. Et si res immobilis locata fuerit et conducta sicut domus [033] vel huiusmodi, omnia invecta et illata tam pro mercede quam pro17 aliis [034] f.62b] pignori sunt annexa. Et quid si nihil in domibus locatis et conductis [035] inveniatur? Recurrendum erit ad corpora conductorum si inveniantur, [036] quod locatori prospiciatur de securitate si ab initio non sit prospectum. [037] Si autem corpora non inveniantur hoc poterit locator suæ imputare negligentiæ [038] vel imperitiæ quod sibi cautius non prospexit. Si autem aliquis