Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 182  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] etiam res incerta peti poterit. Certa itaque esse poterit ex certa quantitate,
[002] ut si dicat quis, vendam tibi unam carucatam,19 vel virgatam terræ, et20
[003] huiusmodi. Item ex numero, ut si dicat quis, vendam tibi tot carucatas, tot
[004] virgatas, vel tot acras, et huiusmodi. Item si dicat quis, vel quod tantundem
[005] valeat: ut si dicat, totam terram quam talis tenuit, vel de qua talis fuit
[006] seisitus die quo obiit, vel totam terram quæ continetur inter tales divisas,
[007] et huiusmodi. Emptio vero et venditio contrahitur cum de pretio convenerit
[008] inter contrahentes, dum tamen a venditore arrarum nomine aliquid
[009] receptum fuerit, quia quod arrarum nomine datum est, argumentum est
[010] emptionis et venditionis contractæ. Et si scriptura intervenire debeat, non
[011] erit perfecta emptio et venditio nisi cum fuerit partibus tradita et absoluta.
[012] Et cum arræ non intervenerint vel scriptura, neque traditio fuerit subsecuta,
[013] locus erit pænitentia et impune recedere possunt contrahentes a contractu.
[014] Sed si pretium solutum fuerit vel eius pars et traditio subsecuta,
[015] perfecta erit emptio et venditio, nec poterit postea aliquis contrahentium a
[016] contractu resilire prætextu pretii non soluti in parte vel in toto. Sed agere
[017] poterit venditor ad recuperandum id quod de pretio defuerit per actionem
[018] competentem, et non ad ipsam rem rehabendam. Nec etiam se ponere
[019] poterit in seisinam rei venditæ quin faciat disseisinam, nisi hoc faciat pactum
[020] incontinenti appositum in ipso contractu, modus vel condicio, ut supra
[021] dictum est plenius de donationibus et infra dicetur de disseisina. Si autem
[022] inter contrahentes ita convenerit quod res empta sit tanti quanti talis æstimaverit,
[023] nisi ille tale21 pretium definierit, vel si ille definire noluerit vel non
[024] possit, nulla erit emptio vel venditio quasi nullo pretio definito vel constituto.
[025] Item cum arrarum nomine aliquid solutum fuerit ante traditionem, si
[026] emptorem emptionis pænituerit, et a contractu resilire voluerit, perdat
[027] f.62] quod dedit. Si autem venditorem, quod arrarum nomine receperit
[028] emptori restituat duplicatum. Cum autem venditor rem ipsam vendiderit
[029] tamquam sanam et sine mahemio, et postea mahemiata inventa fuerit vel
[030] minus sana, et probari possit ab emptore quod tempore contractus talis
[031] fuerit, tenebitur venditor rem suam rehabere. Sed si tempore contractus
[032] sana et sine mahemio fuerit, quidquid de ea postmodum1 contigerit, non
[033] tenebitur. Item cum rem immobilem vendiderit quis ut terram, et in venditione2
[034] repromiserit3 ipsam esse liberam cum4 sit serva, vel non oneratam5
[035] cum sit onerata, vel6 non obligatam7 cum sit, propter8 hoc non rescinditur



Notes

19. carucatam terræ, V.

20. vel, OB, MA, MB, CE, CM.

19-20. car. ter. vel, MB, CM; car. ter. vel vir. vel, MA.

19-20. car. ter. vel, MB, CM; car. ter. vel vir. vel, MA.

21. talis, V; tal., MSS. var.

1. postea, OB, MA, MB (p. d. e.), V.

2. donatione, OB, MA, MB, CE, CM, MC; venditione vel donatione, Y.

3. promiserit, V, MA, MG; repromisit, LA.

4. cum non sit et cum, OB, MA, MB, MC, CE, CM (sit vel sit serva).

5. onerata, OB, MA, MC.

7. obligata, OB, MA, MB (corr. o-tam), CE, CM, MC.

6-8. vel obligata propter, LA, OC; on. vel obl. cum sit propter, OA, MG; sic, Y; vel non obligatam cum sit obligata, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College