Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 181  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dicitur de uxore, et si bene meriti fuerint in vita parentum. Et unde nihil
[002] petere poterunt pueri magis quam uxores de iure nisi tantum de gratia,
[003] vix enim inveniretur aliquis civis qui in vita magnum quæstum faceret, si
[004] in morte sua cogeretur invitus bona sua relinquere pueris indoctis et luxuriosis
[005] et uxoribus male meritis. Et ideo9 necessarium est valde quod ei10 in
[006] hac parte libera facultas tribuatur. Per hoc enim tollet maleficium, animabit
[007] ad virtutem, et tam uxoribus quam liberis bene faciendi dabit11 occasionem,
[008] quod quidem fieret si se scirent indubitanter certam partem obtinere,
[009] etiam sine testatoris voluntate. Si autem plura sint debita, vel plus
[010] legatum fuerit ignoranter vel scienter, ad quæ catalla defuncti non sufficiant,12
[011] excepto domini13 regis14 privilegio fiat ubique defalcatio, excepto eo
[012] quod si debitum fuerit in eo quod defuerit, remaneat heres obligatus. Fieri
[013] autem debet testamentum liberi hominis ad minus coram duobus vel pluribus
[014] viris legalibus et honestis, clericis vel laicis, ad hoc specialiter convocatis,
[015] ad probandum testamentum si opus fuerit, si de testamento dubitetur.
[016] Executores autem esse debent illi quos testator elegerit, sive sint extranei
[017] sive parentes, propinqui vel remoti. Et si de testamento oriatur contentio,
[018] in foro ecclesiastico debet placitum terminari, quia de causa testamentaria
[019] sicut nec de causa matrimoniali curia regia se non intromittit. Item quæro
[020] an testator legare possit actiones suas. Et verum est quod non, de debitis
[021] quæ in vita testatoris convicta non fuerint nec recognita, sed huiusmodi
[022] f.61b] actiones competunt heredibus. Cum autem convicta fuerint et
[023] recognita, tunc sunt quasi in bonis testatoris et competunt executoribus in
[024] foro ecclesiastico. Si autem competant heredibus ut prædictum est in foro
[025] seculari debent terminari, quia antequam convincantur et in foro debito,
[026] non pertinet ad executores ut in foro ecclesiastico convincantur. Et in fine
[027] notandum quod de bonis defuncti primo deducenda sunt ea quæ sunt necessitatis,
[028] et postea quæ sunt utilitatis, et ultimo quæ15 voluntatis.

De adquirendo rerum dominio ex causa emptionis.


[030] EST etiam16 quædam causa adquirendi rerum dominia quæ dicitur causa
[031] emptionis et venditionis. Cum quis rem suam vendiderit alicui mobilem vel
[032] immobilem emptor tenetur venditori ad pretium, et venditor emptori e
[033] converso ad ipsam rem tradendam, secundum quod superius observatur
[034] in donationibus, quia sine traditione non transferuntur rerum17 dominia.
[035] Et18 quo casu oportet quod certa sit res quæ venditur, et quod certum pretium
[036] constituatur. Nulla enim emptio esse poterit sine certo pretio, nec



Notes

9. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

10. Om., OB, MA, MB, CM; illis, V, CE.

11. habet, OB, MA, MB, CE, CM (habeat).

12. sufficiunt, OB, MA, MB.

13-14. domino rege, OA.

15. quæ sunt, V, MA.

16. autem, OB, MA, MB, MC, OC, CM, V.

17. Om., OA, LA, OC, MG.

18. Om., OB, MA, MB, CM; ex, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College