Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 180  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cantur.36 Item prædeduci37 debent expensæ faciendæ circa funus. Item
[002] necessaria uxoris usque ad quarentenam, nisi ei fuerit sua dos citius assignata.
[003] His igitur omnibus de bonis defuncti deductis peculium erit quod
[004] superfuerit. Si autem nihil superfuerit, vel forte defunctus tempore mortis
[005] nihil in bonis habuit,38 per hoc remanebit heres oneratus. Si autem post
[006] debita prædeducta,39 et post deductionem expensarum quæ necessariæ erunt
[007] ut prædictum est, id totum quod tunc superfuerit in tres partes dividatur,
[008] quarum una pars relinquatur pueris si pueros habuerit defunctus, secunda
[009] uxori si superstes fuerit, et de tertia parte habeat testator liberam disponendi
[010] facultatem. Si autem liberos non habuerit,40 tunc medietas defuncto
[011] f.61] et alia medietas uxori reservetur. Si autem sine uxore decesserit
[012] liberis existentibus, tunc medietas defuncto et alia medietas liberis tribuatur.
[013] Si autem sine uxore et liberis, tunc id totum defuncto remanebit.
[014] Eodem modo si ab initio nullis fuerit debitis oneratus, fiat de bonis suis
[015] secundum quod prædictum est. Heres autem defuncti tenebitur ad debita
[016] prædecessoris sui adquietanda eatenus, quatenus ad ipsum pervenerit de
[017] hereditate defuncti, et non ultra nisi velit de gratia. Et si nihil, multo
[018] fortius. Sed si ad ipsum aliquid aliunde pervenerit, inhumanum esset si
[019] debita parentum impersoluta1 remanerent. Et ea quæ dicta sunt locum
[020] habent et tenent, nisi sit consuetudo quæ se habeat in contrarium, sicut in
[021] civitatibus, burgis, et villis. Habet enim civitas Londoniæ in consuetudine
[022] quod si certa dos uxori constituatur, sive in denariis, sive in aliis catallis,
[023] sive in2 domibus, sive3 in aliis4 quæ loco catallorum habentur, nihil ulterius
[024] petere poterit quam dotem suam de iure, nisi hoc fuerit de gratia et voluntate
[025] viri sui, si ei specialiter aliquid reliquerit ultra dotem plus vel minus, et
[026] secundum quod fuerit5 bene merita in vita viri sui vel non. Et est ratio
[027] quare plus petere non poterit quam dotem constitutam secundum quosdam,
[028] quia ipsa ante omnes debitores6 dotem suam prædeducet totam vel partem
[029] quamdiu tantum remanserit in bonis viri sui. Et cum totam dotem suam
[030] sic habere debeat præcipuam, sic vice versa si plura sint bona dotem excedentia,
[031] nihil amplius capiet7 quam dotem nominatam, nisi hoc fuerit de
[032] speciali gratia, ut prædictum est, et bene merita. Et illud idem erit
[033] observandum de liberis talium ut quidam dicunt, scilicet quod non amplius
[034] capient de bonis defuncti de iure, de8 bonis dico mobilibus, quam fuerit eis
[035] specialiter relictum, nisi hoc fuerit de gratia testatoris, secundum quod



Notes

36. deducant, OB, MB, CE.

37. præduci, OB, MB, MG; produci, MA; deduci, V.

38. habuerit, MSS. var.

39. deducta, V, MA; præducta, MG.

40. habuit, OA, MC, OC (pueros n. h.); habeat, V.

1. insoluta, V; nuper soluta, MG.

2. Om., V, OA, LA, OC.

3-4. Om., V, OA, LA, OC, MG, MC.

5. fuit, V, MG.

6. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

7. capiat, V, MB, OC.

8. Om., OA, OB, LA, CE, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College