Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 179  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suis et fructibus in dote sua extantibus,16 sive separati sint a solo sive non,
[002] quod quidem olim facere non potuit, sed nunc potest, sed de gratia. Si
[003] autem fuerit sub potestate viri constituta, testamenti factionem non habebit
[004] absque viri sui voluntate, propter honestatem tamen receptum est
[005] quandoque, quod testari17 possit de rationabili parte quam habitura esset
[006] si virum supervixisset, et maxime de rebus sibi datis et concessis ad ornatum,18
[007] quæ sua propria dici poterunt sicut de robis et iocalibus. De quibus
[008] quis possit19 testamentum condere20 videndum erit. Et sciendum quod de21
[009] rebus suis mobilibus vel22 se moventibus, et quatenus superfuerit deducto
[010] ære alieno, scilicet debitis aliorum, quia23 qui centum solidos habet et centum
[011] debet etcetera. Item si pluribus debeatur, videndum quis debeat præferri.
[012] Et sciendum quod si testator domino regi teneatur, ipse rex erit
[013] omnibus24 præferendus: et bene licebit vicecomiti vel aliis ballivis domini
[014] regis, si ostenderint25 litteras domini regis de summonitione scaccarii patentes,
[015] imbreviare et attachiare catalla defuncti inventa in laico feodo suo ad
[016] valentiam illius26 debiti quod debetur domino regi, per visum legalium
[017] hominum, et ita quod nihil inde amoveatur donec debitum quod clarum
[018] fuerit persolvatur: et residuum catallorum executoribus relinquatur. Debitum
[019] vero defuncti quod debetur Iudeis, non usurabit quamdiu heres infra
[020] ætatem extiterit. Et si debitum Iudei in manus27 domini regis devenerit,
[021] non capiet28 rex nisi sortem, scilicet catallum in carta contentum. Ad quæ
[022] etiam debita vel alia adquietantia uxor defuncti, si superstes fuerit, nihil
[023] conferet de dote sua, cum dos uxoris debeat esse libera. Item si liber homo29
[024] intestatus et subito decesserit, dominus suus nihil intromittet30 de bonis
[025] defuncti nisi de hoc tantum quod ad ipsum pertinuerit, scilicet quod habeat
[026] suum herietum,31 sed ad ecclesiam, et ad amicos pertinebit executio: nullam
[027] enim meretur pœnam quis quamvis decedat intestatus. Postea vero prædeduci32
[028] debent33 debita aliorum quæ clara sunt et recognita, inter quæ connumerari
[029] poterunt servitia servientium et stipendia famulorum, dum tamen
[030] certa sint. Si autem incerta, sicut34 de servientibus qui sine pretio certo
[031] steterunt35 in servitio alicuius, licet ex voluntate dependeant, tamen cum
[032] ex arbitrio testatorum et amicorum taxata fuerint, ex bonis defuncti dedu-



Notes

16. existentibus, V, OC, Y, MG, CM.

17. testamentum facere, V; testamentari, MG.

18. ornamentum, V, MG.

19. potest, OB, MA, MB, CE, CM.

20. suum condere, OB; sic condere, CM; facere vel condere, OC.

21. Om., OB, MB, MA (+ de).

22. et, OB, MA, MB, CE, CM.

23. et, OB, MA, MB, CE, CM.

24. omnibus aliis, V, CM, Y, MG, OC.

25. ostenderit, V, OA, LA, OC, MG, Y.

26. ipsius, V, OB, MA, MB, CE, CM.

27. manu, OB, MA, MG, OC; manum, V, MB.

28. capiat, V, MB.

29. homo et, OA, LA, OC, Y.

30. intromittat, V, MB, OC; intromittit, MA.

31. heriet, heriot, herihet, heryat, hereeth., heryet, MSS. var.

32. deduci, OB, MA, MB.

33. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

34. sint, OB, MA, MB, MG, CM.

35. steterint, V, OA, Y, MG; fecerint, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College