Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 178  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tunc demum cum mors fuerit insecuta.2 Et mortis causa donatio multiplex
[002] esse poterit,3 ut si quis4 contemplatione vel suspicione mortis alicui dat,
[003] cuiusmodi donationes sæpe fiunt ab ægrotantibus, vel ab eis qui in aciem
[004] sunt ituri, vel per mare navigaturi vel peregre profecturi: et in se tacitam
[005] habent condicionem ut huiusmodi donationes revocentur si ægrotus convaluerit,
[006] si miles ab acie redierit, si nauta a navigatione, et peregrinus a
[007] peregrinatione. Et donationes quæ sic fiunt propter mortis suspicionem,
[008] morte testatoris confirmantur: et sic fiunt, ut si quid humanitus contigerit
[009] de testatore, habeat is5 cui legatum est.6 Si autem convalescat, retineat vel
[010] rehabeat legatum, vel si prius moriatur ille cui legatum est. Et si duo qui
[011] sibi invicem mortis causa donaverint pariter decesserint, neutrius heres repetet
[012] quia neuter alteri supervixit. Et est7 re vera talis donatio mortis causa
[013] cum testator rem legatam se ipsum magis habere voluerit quam eum cui
[014] legata fuerit, et eum cui legata est magis quam heredem suum. Si autem8
[015] sic donetur mortis causa ut nullo casu revocetur, causa donandi magis est
[016] quam mortis causa donatio, et ideo perinde haberi debet sicut alia quævis
[017] inter vivos donatio, et ideo inter viros et uxores non valet. Mortis causa
[018] donare licet non tantum infirmæ valetudinis causa, sed periculi et propinquæ
[019] mortis ab hoste vel a prædonibus, vel ob hominis potentis crudelitatem
[020] vel odium, aut causa navigationis vel9 peregrinationis imminente, aut si
[021] quis fuerit per insidiosa loca iturus: hæc enim omnia instans periculum
[022] demonstrant. Tenentur autem heredes parentum suorum et aliorum antecessorum
[023] quorum heredes extiterint testamenta servare,10 et eorum debita
[024] ad quæ catalla sua non sufficiunt adquietare. Imprimis autem debet quilibet
[025] qui testamentum fecerit dominum suum de meliori re quam habuerit11
[026] recognoscere, et postea ecclesiam de alia meliori. Et in12 quibusdam locis
[027] habet ecclesia melius averium de consuetudine, vel secundum vel tertium
[028] melius: in quibusdam, nihil. Et ideo consideranda13 est consuetudo loci.
[029] Item de morte uxoris alicuius, dum vir superstes fuerit, de toto grege communi
[030] secundum melius averium quasi de parte sua, sed hoc non nisi de14
[031] permissione et gratia viri sui. Et quamvis non teneretur quis aliquid dare
[032] ecclesiæ suæ nomine sepulturæ, tamen cum consuetudo illa laudabilis exis-
[033] f.60b] tat, dominus papa non vult eam infringere. Postquam vero quis
[034] ecclesiam suam ita recognoverit, deinde parentes et alias personas secundum
[035] quod ei placuerit respiciat. Mulier vero quæ sui iuris extiterit testamentum
[036] facere poterit,15 sicut alia quævis persona, et disponere de rebus



Notes

2. secuta, OB, MA, MB, CE, CM, Y, MC.

3-4. poterit cum quis, OB, MA, MB, CE, CM.

5. his, OB, MB, CM.

6. sit, MA, MB, OB.

7. cum, OB, MB, MA (corr. est).

8. vero, OB, MA, MB.

9. aut, OB, MA, MB.

10. Om., OB, MA, MB, CE, Y, CM.

11. habet, OB, MA, MB.

12. Om., OA, LA, MG.

13. observanda, CM, OB, MA, MB; conservanda, CE, MC; considerata, LA.

14. Om., OB, MA, MB.

15. potest, V, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College