[001] iuris de quibus fieri debeat confirmatio vel recognitio, et eodem modo ille [002] cui fit, quia si nullus non valebit quod actum erit.19 Item fieri poterit confirmatio [003] sic quod confirmatio dependeat ex prima donatione, ut si quis [004] dicat, confirmo tali talem rem, vel talem donationem, sicut rationabiliter [005] facta est: ex tali confirmatione non valebit prima donatio nisi in se valida [006] fuerit et perfecta, per huiusmodi enim verba coartatur et restringitur,20 ita [007] quod nullum supplere poterit defectum, quod non est in simplici donatione, [008] ubi non requiritur utrum donum sit rationabile vel non, perfectum vel [009] imperfectum, vel omnino nullum. Item sciendum quod confirmatio specialis [010] debet referri ad tempus illud quo donatio conscripta sit, sicut ad alias [011] ratihabitiones negotiorum. Est autem confirmatio quasi quædam ratihabitio, [012] sufficit tamen quandoque per se si in se contineat donationem, ut si [013] dicat quis, dedi et confirmavi, licet iuvari possit21 ex aliqua donatione præcedente. [014] Effectus autem confirmationis est quod ille qui alicuius donum [015] confirmat, sive proprium sive alienum, antecessoris vel extraneæ personæ, [016] proprium, ut si quis infra ætatem, vel dum non fuerit sanæ mentis, vel non [017] sui iuris, vel per vim donationem fecerit, cum plenæ ætatis extiterit vel [018] sanæ mentis, vel sui iuris, vel extra violentiam constitutus, confirmaverit, [019] illam numquam infirmare poterit. Item si donum antecessoris vel alterius [020] confirmaverit heres, sive donum perfectum fuerit sive non, validum vel22 [021] invalidum, illud infirmare non poterit. Quod autem dictum est de advocationibus [022] quæ sunt de pertinentiis in re propria, observandum erit in servitutibus [023] quæ pertinent ad liberum tenementum alicuius in re aliena, ut si cui [024] concedatur et heredibus suis ius pascendi et eundi in fundo alieno et huiusmodi, [025] quamvis ipse non utatur in vita sua, heredes tamen in donatione [026] comprehensi uti poterunt. Et eodem modo assignati et donatarii si de illis [027] in donatione mentio habeatur propter modum donationis. Si autem nulla, [028] donator usum transferre non potuit quem non habuit. Sed si per negligentiam [029] et patientiam primi donatoris tales diu usi fuerint, vel si confirmatio [030] ipsius vel heredum suorum intervenerit, usus convalescit per virtutem [031] confirmationis.
De donationibus inter mortuos et mortis causa.
[033] f.60] EST1 inter alias donationes donatio mortis causa quæ morte confirmatur, [034] cuius tres sunt species. Una, cum quis nullo præsentis periculi [035] metu conteritur, sed sola cogitatione mortalitatis donat. Alia, cum quis [036] imminente periculo mortis commotus ita donat ut statim fiat accipientis. [037] Tertia, si quis commotus periculo non dat sic ut statim fiat accipientis, sed