Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 176  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] finis qui sequitur ex ea. Item esto quod heres cum sic sit in seisina, manerium
[002] cum pertinentiis dimiserit ad firmam ad terminum annorum, et post dimissione
[003] durante termino confirmaverit abbati donationem factam ab antecessore
[004] suo, eodem modo quo prædictum est: vacat ecclesia, præsentat
[005] abbas, præsentat heres, præsentat firmarius. Abbati præsentanti respondet
[006] heres quod carta antecessoris sui vacua est per non usum. Ad quod abbas
[007] respondet7 quod licet carta antecessoris8 vacua sit ab initio, tamen efficitur
[008] valida per confirmationem et per finem. Ad quod heres respondet9 quod10 nec
[009] carta nec confirmatio nec finis valere debeant, quia ante hæc omnia dederat
[010] ipse ad terminum manerium cum advocatione. Ad quod abbas respondet11
[011] quod hoc ei nocere non debet, quia quamvis heres manerium cum pertinentiis
[012] daret ad terminum, tamen remansit12 ei proprietas et13 liberum tenementum,
[013] et propter quod valida debet esse confirmatio. Ad quod firmarius
[014] respondet quod ad ipsum pertinet præsentatio, quia ante confirmationem
[015] dimissum fuit ei14 manerium sine retentione ad terminum cum omnibus pertinentiis,15
[016] et quod confirmatio subsequens nihil iuris ei auferre potuit, et
[017] quo casu firmarius obtinebit. Et cum ita præsentaverit, continuat, possessionem
[018] heredis cuius nomine præsentavit, et sic confirmatio nulla16 nisi post
[019] terminum ratificata fuerit ab herede. Sed retento primo casu, si infra terminum
[020] ecclesia non vacaverit, semper erit confirmatio facta post traditionem
[021] in pendenti quousque terminus præterierit. Et cum ecclesia infra terminum
[022] non vacaverit, extunc incipiet confirmatio firma esse et valida, et
[023] extunc pertinebit præsentatio ad abbatem. Et hæc omnia locum habebunt
[024] in omni casu ubi tenementum ad quod advocatio pertinuerit, ad dominum
[025] proprietatis post tempus et terminum erit reversurum.17 Ut si cui
[026] concedatur tenementum cum pertinentiis usque ad ætatem alicuius, vel
[027] f.59b] donec provisum fuerit, vel si quis tenuerit ad vitam quacumque
[028] ratione, quod confirmatio omnino non valeat vel remaneat in suspenso. Si
[029] autem fiat donatio et concessio alicuius rei corporalis vel iuris ab aliquo
[030] sine aliqua spe reversionis, et sequatur traditio, extunc si fiat confirmatio
[031] alicuius donationis præcedentis quæ imperfecta fuerit, vel cuius seisinam
[032] quis amiserit per non usum, non valebit, licet postea res ex alia causa, sicut
[033] per eschætam, revertatur ad donatorem, quia extunc alia confirmatione
[034] opus erit. Si autem dubium fuerit an revertatur, tamen non valebit confirmatio
[035] si forte fuerit per præsentationem interrupta.18 Et in omni casu
[036] oportet quod ille qui confirmat vel recognoscit sit in possessione rei vel



Notes

7. respondit, OA, OC, MB.

8. antecessoris sui, V, OC, Y, MG.

9. respondit, OA, OC, MA, MC.

10-11. Om., OB, MA, MB, CE, CM, MC.

11. respondit, OA, OC.

12. permansit, OB, MA, MB.

13. ad, OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB, CM.

15. pertinentiis suis, V, CM.

16. illa, OA, LA, MC, MG; illa est vacua, V.

17. eversurum, OB, MA, MB.

18. Om., MB; interruptam, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College