Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 175  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tionem antecessoris propter aliquem defectum, ut si in vita donatoris non
[002] fuerit traditio subsecuta, unde in vita donatoris non valebit confirmatio.
[003] Item si cum ius ei descenderit totum ius suum ad alium transtulerit, sive
[004] res corporalis fuerit sive incorporalis, sicut ius. Item nec valet confirmatio
[005] facta ei qui fuerit extra seisinam rei de qua fit confirmatio, sicut videri
[006] poterit per exemplum. Quidam dedit quandam advocationem ecclesiæ cuidam
[007] abbati, cum tenemento vel sine non refert, et fecit ei cartam super
[008] donatione illa: obiit donator antequam ecclesia vacaret, heres donatoris
[009] præsentavit ad ecclesiam illam qualitercumque de facto, et clericus admissus
[010] fuit ad suam præsentationem, et ita quod carta abbatis vacua fuit per
[011] non usum: moritur heres sic in possessione et transfert possessionem suam
[012] ad heredem suum, iste heres ex quacumque causa transfert ad alium33
[013] manerium34 ad quod pertinet advocatio cum omnibus pertinentiis suis, sine
[014] aliqua retentione, tenendum in feodo. Abbas cum carta sua vacua impetrat
[015] ab herede qui transtulit, et qui est35 extra possessionem advocationis, confirmationem
[016] donationis factæ ab antecessore suo primo donatore, ut validam
[017] faciat primam donationem per confirmationem quæ effecta fuit inva-
[018] f.59] lida et vacua per non usum: confirmat ei, et super hoc faciunt inter
[019] se finem et cirograffum. Postea vacat ecclesia. Præsentat abbas, præsentat
[020] donatarius secundus. Dicit abbas quod ad ipsum pertinet præsentatio,1 et
[021] ad hoc probandum profert cartam talis antecessoris de donatione et confirmatione
[022] heredis, et finem factum. Donatarius vero dicit quod ad ipsum pertinet
[023] præsentatio, quia habet totum manerium illud cum omnibus pertinentiis
[024] suis sine aliquo retenemento de donatione prædicti heredis, cuius
[025] antecessor præsentavit post confectionem illius cartæ quam abbas profert,
[026] et ita quod carta illa vacua est. Ad quod respondit abbas quod carta valida
[027] est et bona, et si ab initio vacua esset per non usum, tamen2 heres donatoris
[028] facit3 eam validam per confirmationem sequentem, quia4 omnes defectus
[029] supplere potest sine alicuius præiudicio, et quæ confirmatio per finem
[030] et cirograffum quod ostendit roboratur. Ad quod5 donatarius quod confirmatio
[031] nec finis qui sequitur ex ea valere debeat,6 quia quando heres confirmavit,
[032] et ante dederat ipse manerium ad quod pertinet advocatio ipsi
[033] donatario cum omnibus pertinentiis sine aliquo retenemento, et quia facta
[034] fuit confirmatio post donationem et translationem iuris sui ad alium, et
[035] sic dum fuit extra seisinam, valere non debeat nec finis qui sequitur ex ea,
[036] et exinde quod nec carta cum sit vacua, nec confirmatio sine seisina, nec



Notes

33-34. aliud manerium, MC; alium manerium illud, OB, MA, MB, CM, Y; alium illum manerium, OC.

35. Om., LA, MG.

1. advocatio et præsentatio, V, CM, Y.

2. cum, OB, CE, MB.

3. faciat, OB, MB, CE; fac., MSS. var.

4. qui, LA, OC, MG, MC.

5. quod dicit, V, OC (+ dicit); ad hoc, MA, MB, CM.

6. debeant, V, OA, OC, LA, MG, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College