Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 174  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] firmatio valida erit. Item si facta fuerit donatio a non domino, sicut ab
[002] illis qui tenent ad terminum vel alio modo sicut prædictum est, valebit
[003] confirmatio a latere facta donec fuerit donatio a vero domino revocata, et
[004] cum revocata fuerit, incipit non valere quantum ad dantem et accipientem,
[005] et quantum ad verum dominum. Cum autem confirmata fuerit a vero
[006] domino, tunc valet et tenet sicut in initio donationis, et tunc primo incipit
[007] f.58b] valere in persona veri domini. Si autem donatio omnino nulla
[008] quia lege omnino prohibita, sicut donatio inter virum et uxorem, vel donatio
[009] facta ab eo qui nullam omnino seisinam habuit, quod tradere posset et
[010] rem accipientis facere, confirmatio a latere facta non valebit, et ibi est quod
[011] dicitur quod ubi donatio nulla omnino nec17 valebit confirmatio. Sed generaliter
[012] cum quis in possessione fuerit ex quacumque causa vera vel fictitia,18
[013] et verus dominus sciens et prudens19 hoc voluerit, et donationem vel venditionem
[014] a quocumque factam confirmaverit, confirmatio validum faciet
[015] quod actum est,20 ex quo dominus hoc voluit, voluntas enim sua et confirmatio
[016] omnes supplet defectus, licet id quod actum21 est ab initio non valuit.
[017] Et hoc dico nisi22 error fuerit23 ab initio in donatione, quia si error fuerit in
[018] donatione non plus valebit confirmatio quam valet donatio. Poterit enim
[019] esse error tam rei quam personæ in donatione, et eodem modo in confirmatione,
[020] et sive24 erratum fuerit in persona sive in re, non valebit quod agitur,
[021] quia qui errat non consentit: ut si quis donationem fecerit alicui sicut
[022] heredi, talis cum non sit heres, et postea sequatur confirmatio, non valebit
[023] confirmatio non25 magis quam donatio. Item26 si cum27 capitalis dominus
[024] aliquem posuerit in seisinam alicuius hereditatis, et credat ipsum esse heredem
[025] cum sit28 partus suppositus, vel alius a vero herede, et homagium
[026] suum ceperit, et confirmationes intervenerint, non valebit quod agitur
[027] propter errorem personarum, sed hoc detecto29 dissolvendum erit homagium,
[028] quia ipse qui homagium fecit nihil iuris habuit in tenemento de quo
[029] homagium fecit, nec de eo tenere debet tenementum de quo fecit homagium.
[030] Item eodem modo poterit esse error de ipsa re in donatione, ut si donator
[031] senserit de una re et30 donatarius de alia, non valebit donatio nec confirmatio
[032] quæ sequitur ex tali donatione. Item nec valebit confirmatio si in
[033] donatione erratum non sit, et erratum sit in confirmatione. Item videndum
[034] quando quis possit confirmare, et sciendum quod non priusquam ius ei acciderit,
[035] videlicet hereditas31 vel32 dominium, quod possit infirmare dona-



Notes

17. non, OB, MA, MB, CE, CM.

18. fictitia in possessione fuerit, OA, MG.

19. præsens, V.

20. Om., OC; erit, OA, LA, MC, MG, Y; fuit, V.

21. factum, OB, MA, MB, CE, CM.

22-23. ubi error non fuerit, LA, MC.

24. si, OB, MA, MB, CE, CM, Y.

25. Om., CM, OB, MA, MB (c. maioris q.).

26-27. item cum, OC, MG; item si, OB; item sicut, MA, MB, CM.

28. non sit sed, Y, CM, V (sicut partus).

29. de recto, OB, OC, LA.

30. Om., OA, LA, OC, MG.

31. heredi, OA, OB, LA, MG, MA (corr. hereditas), MC (corr. hereditas).

32. Om., OB, MB, (+ MA).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College