Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 173  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] illis utantur de cetero. Ad quod vero a parte adversa poterit triplicari,1
[002] quod quamvis tales2 ita fuerint restituti ad libertatem quam prius amiserunt
[003] per non usum, tamen medio tempore ante restitutionem concessit eis
[004] dominus rex per cartam suam libertatem quam nunc habent, et unde cum
[005] talis libertas ita eis concessa fuerit non potuit dominus rex eis3 restituere
[006] libertatem quam aliis concessit. Vel dicere poterit quod quamvis carta
[007] eorum postnata sit et libertas posterior, tamen usu priores extiterunt, et
[008] quamvis forte libertatem suam talem qua usi fuerunt et usu priores per
[009] non usum amitterent, licet utrique restituti essent, tamen ipsi sive priores
[010] sive posteriores impetratione vel usu primam habuerunt4 restitutionem, et
[011] sic ut videtur in omni libertate concessa, in5 impetratione,6 usu, vel restitutione
[012] erit7 prioritas præferenda.

De confirmationibus.


[014] QUIA aliquando donationes cum perfectæ sint ab heredibus impediuntur,
[015] eget aliquando donatarius confirmatione heredum, et8 aliquando dominorum
[016] capitalium sicut domini regis, et aliorum inferiorum. Item9 si
[017] cum10 a vero domino facta fuerit donatio et adquisitum dominium cum
[018] homagio et solemnitate debita, et sit ibi defectus in donatione, quod in vita
[019] donatoris non sit secuta traditio, et ita quod imperfecta sit donatio, si donatarius
[020] quocumque casu post mortem donatoris nactus fuerit seisinam, non
[021] valet donatio cum11 sit invalida, licet aliqua,13 nisi confirmatio heredis
[022] intervenerit, quæ si intervenerit donatio convalescit. Item si quis15 rem
[023] alienam dederit, licet ab initio valeat donatio quantum ad donatorem et
[024] donatarium, non valebit tamen quantum ad verum dominum. Ut si quis
[025] quocumque modo tenuerit ad terminum vitæ vel annorum, vel ratione custodiæ,
[026] vel pignoris sive vadii, aliquam rem, et illam alicui dederit, licet
[027] valida sit donatio quantum ad dantem et accipientem, invalida tamen erit
[028] et in pendenti quousque a vero domino fuerit donatio talium revocata vel
[029] confirmata. Videndum igitur quid sit confirmatio. Et est confirmatio prioris
[030] iuris et dominii adepti firmatio cum prima firmitate donationis. Nihil
[031] enim novi attribuit, sed ius vetus consolidat et confirmat, si a capitali
[032] domino vel ab alio non domino facta fuerit a16 latere. Et unde si ab initio
[033] donatio facta a vero domino valida fuerit, confirmatio facta ab aliis statim
[034] valida erit: et ita verum erit quod dicitur quod ubi donatio valida et con-



Notes

1. replicari, V, CE, MA.

2. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

3. ei, OA, LA; om., MG.

4. habuerint, OB, MA, MB, Y; habuerit, CM.

5-6. impetratione, LA, MC, MG; erit impetratione, OB, MB, CE, CM; erit in imp., MA.

7. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

8. Om., OB, MA, MB, CM.

9-10. item sicut, MSS. var.

11. quasi, CE, MA, MB; quia, CM.

11-13. Om., OB.

11-13. Om., OB.

15. aliquis, MG, CM.

16. ei a, V, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College