Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 172  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] portum, habuerunt24 ipsi burgenses de quibus queritur villam suam, burgum,25
[002] civitatem, vel portum ad feodi firmam de antecessoribus domini
[003] regis, sibi et26 heredibus suis, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus
[004] ad villam suam27 pertinentibus, de donatione talis regis, tenendam
[005] de eo et heredibus suis reddendo inde28 tantum per annum,29 et qui illam
[006] ita libere concessit per cartam suam, sicut ipse illam umquam liberius
[007] habuit in manum suam die quo concessionem illam eis fecit. Et inde proferant
[008] cartas antiquiores si quas habuerint, et regum succedentium confirmationes.
[009] Et unde dicere poterunt quod desicut eorum carta antenata
[010] est et libertas anterior, non potuit aliquis rex talem libertatem aliis concedere
[011] in eorum præiudicium et iniuriam: et inde petere iudicium. Ad quod
[012] poterit a querentibus replicari quod si illi de quibus queritur cartam habuerint
[013] antenatam, numquam tamen usi fuerunt30 ipsi vel31 antecessores eorum
[014] tali libertate antequam eis qui queruntur, et antecessoribus eorum concessa
[015] esset32 talis libertas quod capere possent theolonium in villa sua, et quod33
[016] quieti essent per totam terram regis de theolonio et consuetudinibus dandis,
[017] quia nullus burgensis de villa sua umquam prius venit ad villam prædictorum,
[018] de quibus queritur, qui aliquid emeret vel venderet vel aliud
[019] faceret per quod teneretur dare theolonium vel34 consuetudines. Ad quod
[020] poterit ab illis de quibus queritur replicari, quod si nullus prædictorum
[021] burgensium de quibus queritur veniret in35 villam suam ut aliquid emeret
[022] vel venderet, tamen libertatem suam non amiserunt per non usum, quia
[023] quam cito venerunt et emerunt, sive post sive ante libertatem eis concessam,
[024] ceperunt theolonia et consuetudines, quia prius uti non potuerunt.
[025] Item quod ante libertatem eis concessam usi fuerint ratione prioritatis, ita
[026] quod ceperunt theolonium36 et consuetudines de tali qui emit talem rem vel
[027] vendidit, et tantum dedit pro consuetudine sua, et alius talis talem rem,
[028] et tantum dedit, et sic de pluribus: et petant quod per patriam inquiratur.
[029] Dicere etiam poterunt quod quamvis ita usi non essent ut prædictum est,
[030] tamen cum carta eorum antenata sit et libertas anterior non sunt deusitati,
[031] quia numquam antea evenit casus quod uti possent, sive hoc fuerit ante
[032] libertatem posterius concessam sive post. Item dicere poterunt quod si
[033] f.58] forte libertates suas amisissent per non usum, tamen restituti sunt
[034] per dominum regem per verba in carta sua de confirmatione contenta, quæ
[035] talia sunt, quod si forte libertatibus prius eis concessis usi non fuerint
[036] omnino, vel cum usi fuerint illas amiserint per non usum, quod nihilominus



Notes

24. habuerint, OB, OC, MB.

25. burgum vel, OB, MA, CE, CM; burgum suum vel, MB.

26. etiam et, OB, MB, MA (e. vel).

27. illam, OB, MA, MB, CE, CM.

28-29. inde annuatim tantum, OB, MA, MB, CM.

30. fuerint, OB, OC, MA, MB, CM, MG.

31. et, OB, MA, MB.

32. fuerit, OB, MA, MB, CM; erat, OC.

33. Om., V, MA.

34. vel alias, V, CE, CM; vel aliquas, OB, MA, MB, MC.

35. ad, OB, MA, MB.

36. theolonia, OB, OC, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College