Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 167  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] propria, quæ de iure naturali esse deberent30 inventoris sicut thesaurus,
[002] wreccum, grassus piscis, sturgio, wayvium, quæ in nullius bonis esse dicuntur.
[003] Habet etiam de iure gentium in manu sua, quæ de iure naturali deberent
[004] esse communia, sicut feras bestias, et aves non domesticas, quæ
[005] deberent esse communia de iure naturali per apprehensionem et captionem
[006] et aucupationem. Item per occupationem et apprehensionem rei alterius,
[007] ut si quid abiciatur et pro derelicto habeatur. Ea vero quæ iurisdictionis
[008] sunt et pacis, et ea quæ sunt iustitiæ et paci annexa, ad nullum pertinent
[009] nisi tantum31 ad coronam et dignitatem regiam, nec a corona separari
[010] poterunt cum faciant ipsam coronam. Est enim corona facere iustitiam et
[011] iudicium, et tenere pacem, et sine quibus corona consistere non poterit nec
[012] tenere. Huiusmodi autem iura sive iurisdictiones ad personas vel tenementa
[013] transferri non poterunt, neque a privata persona possideri, neque usus,
[014] neque executio iuris, nisi hoc datum esset32 ei desuper, sicut iurisdictio
[015] delegata, nec delegari poterit, quin ordinaria remaneat cum ipso rege. Ea
[016] vero quæ dicuntur privilegia licet pertineant ad coronam, tamen a corona
[017] separari possunt et ad privatas personas transferri, sed de gratia ipsius
[018] regis speciali: cuius gratia et concessio specialis si non intervenerint, tem-
[019] f.56] pus a tali petitione regem non excludit. Nullum enim tempus currit
[020] contra ipsum in1 hoc casu cum probatione non egeat.2 Constare enim debet
[021] omnibus quod huiusmodi pertinent ad coronam, nisi sit aliquis qui docere
[022] poterit ex speciali gratia habita contrarium. In aliis enim3 ubi probatio
[023] necessaria fuerit, currit tempus contra ipsum sicut contra4 quoscumque
[024] alios. Huiusmodi autem libertates cum a rege concessæ fuerint, statim
[025] quasi transferuntur et quasi possidentur, et ille cui conceduntur statim
[026] quasi utitur, licet casus quo uti debeat statim non evenerit. Cum autem
[027] evenerit et usus fuerit, statim retinet possessionem per usum, et sive usus
[028] fuerit vere, sive non, semper erit in possessione vel quasi, vel iurisdictionis
[029] delegatæ vel rei donec amiserit per abusum5 vel6 non usum. Uti autem non
[030] poterit quis vere, licet quasi, tali libertate, donec casus evenerit quo uti
[031] possit, ut si quis habeat7 curiam et potestatem placitandi in curia sua, et
[032] tenendi placitum per breve de recto, licet sit quasi in possessione, tamen
[033] vere uti non poterit ante brevis impetrationem et summonitionem. Item
[034] si cui concedatur libertas quod inquirere possit et iudicare de assisis et
[035] mensuris infractis contra constitutionem regiam, licet possit inquirere,
[036] tamen iudicare non poterit antequam fuerit transgressum, licet fuerit
[037] quasi in possessione. Item si cui concedatur talis libertas quod habeat soke
[038] et sake, tol et them, infangenethef et utfangenethef, iudicium vitæ et



Notes

30. debent, MSS. var.

31. Om., OB, MA, MB, CE, CM.

32. fuerit, V, OA, MC.

1-2. Om., OB, MB, (+ MA).

3. vero, V, OB, MA, MB, CE, CM.

4. Om., OB, MA, CE, CM.

5-6. Om., OA, LA, OC, MG, Y.

7. habet, OB, MA, MB, CE, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College