Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 164  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tione ecclesiæ, et unde postmodum convictum fuit quod idem antecessor
[002] numquam inde seisinam habuit, et ideo donatio nulla, licet idem Godefridus
[003] et pater suus postmodum inde essent in seisina. Item ad hoc facit de
[004] termino Paschæ anno regis23 Henrici decimo, comitatu Leycestriæ, assisa
[005] ultimæ præsentationis, inter Walterum de Rideware24 et priorem de
[006] Dudelegha,25 ubi idem Walterus nihil capere potuit per assisam, quia26
[007] comes de Ferariis,27 qui manerium illud ad quod28 advocatio illa pertinuit
[008] dedit prædicto Waltero, numquam præsentavit ad ecclesiam illam. Item
[009] ad hoc facit quod habetis de termino Sancti Michælis anno regis Henrici
[010] nono incipiente decimo, assisa ultimæ præsentationis inter priorem de
[011] Lewes et Adam de Novo Mercato, de ecclesia de Hatfeldia,29 ubi idem
[012] Adam recuperavit præsentationem suam de seisina avi sui ex parte matris.
[013] Casus quidem talis est: Avus quidam30 ipsius Adæ etcetera. De31 hac materia
[014] plene infra de assisa ultimæ præsentationis, et hic superabundat vel
[015] ibi.32 Item videtur quod sine corpore poterit ius advocationis transferri ad
[016] alium33 per se, et quasi34 possideri sicut servitus donec35 vacaverit, et tunc
[017] per usum et præsentationem retineri ad similitudinem servitutis. Non est36
[018] enim necesse ut videtur quod semper adhærat fundo vel tenemento cui insit,
[019] cum inesse poterit ecclesiæ secundum quod ecclesia construitur ex lignis et
[020] lapidibus, et unde dicitur advocatio talis ecclesiæ. Et unde si ecclesia donetur
[021] sine tenemento, adhuc poterit transferri advocatio37 vel retineri, et cum
[022] per se data fuerit advocatio, et cum ecclesia vacaverit donatarius præsentaverit,
[023] et ius advocationis retinebit per seisinam, et sic desinet esse advocatio
[024] de fundi pertinentiis.38 Et unde videtur quod si ille qui advocationem
[025] dedit sive ante vacationem ecclesiæ sive post, fundum dederit cum omnibus
[026] pertinentiis suis et cum advocatione ecclesiæ expresse, non valebit donatio
[027] quantum ad advocationem, licet valeat quantum ad fundum transferendum39
[028] sine advocatione, quia donator id quod prius dedit sine voluntate
[029] f.55] donatarii resumere non poterit, nec iterum dare, licet videatur
[030] prima facie quod semper in seisina extiterit donec donatarius præsentaverit.
[031] Sed re vera dare non poterit, cum donatarius ius habeat præsentandi
[032] et sit quasi in seisina donec ecclesia vacaverit, et sic per imaginariam seisi-



Notes

23. regni regis, OC, CM.

24. Redeware, Rydeware, Radeware, Kydeware, MSS. var.

25. Dydelegh., Dodelegh., Dudeleham, MSS. var.

26-27. Om., OB, MB, (+ MA).

28. quem, OA, LA, Y (corr. quod).

29. Hattefeud., Hatfeud., Hantfeud., Haterfeud., Hantfend., Batefend., MSS. var.

30. quidem, OB, CE, LA, Y; sic, V, MC; quid., MSS. var.

31-32. Om., OA, LA, MC.

35. per donec, OB, MA, CE, CM; vel donec, MB.

33-34. alium per quasi, OB, MA, CE, CM; alium et quasi, MB.

36. Om., OB, MA, MB.

37. ius advocationis, OB, MB; donatio advocationis, MA, MC, CE, CM; advocatio (corr. donatio advocationis), Y.

38. cum pertinentiis, OA; de fundo et pertin., MG.

39. transferendo, V; transferens, CE; transferend., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College