Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 162  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de Ricardo de Wika et priore de Tywardray,37 assisa ultimæ præsentationis
[002] de ecclesia de Wika, ubi non valuit donatio facta de advocatione,
[003] quia ille38 qui dedit numquam fuit in seisina præsentandi, nec terram ali-
[004] f.54] quam habuit in villa illa ad quam advocatio illa potuit pertinere,
[005] quamvis multæ confirmationes episcoporum et dominorum capitalium
[006] intervenissent. Oportet igitur1 quod advocatio cum re corporali transferatur
[007] cum seisina illius qui transfert, vel alicuius antecessorum suorum, et
[008] cum sic facta fuerit donatio advocationis cum tenemento, facta traditione
[009] rei corporalis, videlicet tenementi, statim incipit donatarius possidere tenementum
[010] illud, et quasi possidere ius præsentandi: seisinam autem numquam
[011] habebit antequam ecclesia vacaverit ut2 tunc præsentare possit. Et
[012] unde si donatio facta fuerit tantum donatario sine heredibus, si in vita sua
[013] vacaverit, præsentare poterit et uti seisina sua. Si autem non, remanebit
[014] præsentatio cum donatore, vel si illam in vita sua dederit alicui antequam
[015] vacet, non valebit donatio ex quo non fuit in seisina præsentandi, sed
[016] remanebit cum donatore. Si autem sic3 facta fuerit donatio, sibi et heredibus
[017] suis, si4 in vita donatarii non vacaverit quod præsentare possit, ius
[018] tamen præsentandi transmittit ad heredes suos propinquos et remotos in
[019] infinitum, de seisina donatoris et warranti sui, sicut de seisina alicuius
[020] antecessoris: et donatarius semper ex donatione est quasi in possessione, et
[021] videtur uti donec seisinam amiserit per non usum, hoc est si donatorem vel
[022] alium ex negligentia vel patientia sua præsentare permiserit ad5 ecclesiam6
[023] cum vacaverit, quo casu numquam recuperabit ipse7 nec heredes sui, quia
[024] vacua erit carta et donatio sine seisina. Si autem donatarius antequam
[025] ecclesia illa vacaverit, vel antequam præsentaverit, vel heredes sui advocationem
[026] illam dederint alicui, cum tenemento vel sine, non valebit donatio,
[027] quia quamvis ius præsentandi transferant, tamen seisinam non transferunt
[028] quam non habent: sed semper remanebit cum donatore qui ultimo
[029] præsentavit, nisi forte sit ita quod donatio facta sit donatario et heredibus
[030] suis, vel cui dare vel assignare voluerit, propter modum donationis, quia
[031] donatarii et assignati erunt loco heredum. Sed si8 cum nulla facta sit
[032] mentio de assignatis, donatarius vel eius heredes dederint vel assignaverint
[033] antequam seisinam habuerint, et donatarius vel assignatus cum ecclesia
[034] vacaverit præsentaverit,9 et per negligentiam vel10 patientiam primi donatarii
[035] admissus fuerit clericus ad eorum præsentationem, sic incipient possidere
[036] ex negligentia et11 patientia aliorum, et incipiet valere donatio, ex



Notes

37. Triwarday, Tywarday, Tywardrayt, Tywardrayd, Triwardray, yWardray, Cumdray, Tilwardr., MSS. var.

38. ipse, OB, MA, MB, CM.

1. Om., MA, MB, CM; ergo, OB.

2. et, V, MG, Y, OC.

3. Om., OB, MA, MB.

4. Om., OB, MA, MB.

5-6. Om., OB, MA, MB.

7. iste, LA, Y.

8. Om., OB, MB, (+ MA), OC.

9. præsentaverint, OA, LA, OC, CE, Y, MC.

10. vel per, V, OA, LA, CM, MC.

11. vel, V, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College