Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 161  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] illud ius cum usu transmittit ad heredes suos et assignatos, quod prius facere
[002] potuit sine usu, et extunc ad extraneos illud ius transmittere poterit cum
[003] usu et seisina, quod prius non potuit sine usu. Et quod dictum est de iure
[004] pascendi, fiat de iure eundi, agendi, aquamve ducendi, et de omnibus aliis
[005] servitutibus, quæ sunt infinitæ et non refert.

Qualiter in iure præsentandi et qualiter transfertur seisina.


[007] DE iure autem advocationis restat videre qualiter transferatur, et quæ
[008] debeant concurrere ad hoc quod transferri possit. Oportet igitur quod ille
[009] qui advocationem dederit in seisina sit præsentandi: hoc est quod ultimo
[010] præsentaverit aliquem qui ad præsentationem suam admissus fuerit et
[011] institutus, vel saltem commissa custodia, cum per hoc recognoscatur ipsum
[012] esse patronum, vel saltem quod præsentationem suam evicerit ab aliquo de
[013] seisina antecessoris, vel quod antecessores sui præsentaverint immediate,
[014] vel aliquis nomine eorum vel nomine suo, sicut custos vel firmarius. Cum
[015] autem26 sic in seisina fuerit ius advocationis ad alium transferre poterit,
[016] sed non solo animo et affectu, sicut servitutem secundum quosdam. Cum
[017] ius advocationis incorporale sit quod videri non possit neque tangi, oportet
[018] de necessitate quod cum corpore transferatur ad quod pertinere possit,
[019] quia sine corpore recte possideri non poterit, licet ab aliquibus dicatur
[020] quod quasi ad similitudinem servitutis. Et quod advocatio quæ incorporalis
[021] est, transferri non possit sine re corporali et tenemento, probatur de termino
[022] Sancti Hillarii, anno regis Henrici nono, comitatu Norfolciæ, inter
[023] abbatem de Messendena27 et Hubertum de Burgo, de ecclesia de Oweltona,28
[024] ubi idem abbas protulit cartam cuiusdam Walteri de la Penne, quæ
[025] testabatur quod idem Walterus dedit ei advocationem illius ecclesiæ: sed
[026] quia postea convictum fuit quod idem Walterus nullum tenementum
[027] habuit in manerio in quo ecclesia sita fuit, nec aliquis per eum, nec idem
[028] Walterus numquam præsentavit ad ecclesiam illam, consideratum fuit
[029] quod abbas nihil caperet. Item ad hoc facit quod habetis de termino Sancti
[030] Hillarii, anno regis Henrici sexto, comitatu Staffordiæ, de Raul29 comite
[031] Cestriæ et30 priore de Kenilworthe31 de ecclesia de Stoke,32 ubi dicitur quod
[032] quia ille qui33 dedit advocationem priori, nec aliquis antecessorum suorum,
[033] numquam34 seisinam habuerunt35 præsentandi, nec aliquod tenementum in
[034] villa illa, consideratum fuit quod donatio36 nulla. Item ad hoc facit quod
[035] habetis de termino Paschæ, anno regis Henrici nono, comitatu Cornubiæ,



Notes

26. Om., OB, MA, MB.

27. Messendona, Mesendene, Mesindene, MSS. var.

28. Walton, Welton, Owoktona, Aweltona, MSS. var.

29. Raul., OA, LA, CE, Y, MA, MB, MC; Ran., MG; Kaul., OB; Rotulis, CM.

30. de, OB, MA, MB, OC.

31. Kenilleworde, Kenillewurde, Kenilwrde, Keneylleworthe, Kyniswyth., Kylingworthe, MSS. var.

32. de Stake, OA, MG.

33. Om., OB, MB.

34. umquam, OA, LA, OC, CM.

35. habuit, V, MB; habuerint, MG.

36. donatio illa, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College