Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 160  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliud dare advocationem. Laici tamen secundum communem usum propter
[002] eorum simplicitatem dant ecclesias, quod nihil aliud est dicere quam
[003] præsentare. Laicus igitur13 præsentat ad ecclesiam vacantem secundum
[004] quod construitur lignis14 et lapidibus, ut præsentatus ecclesiam15 regat, et
[005] episcopus eam16 dat, scilicet præsentatum admittit ad regimen et instituit.
[006] Si autem dominus fundi advocationem dederit, scilicet illud ius præsentandi,
[007] aliud erit. Si quis autem donationem fecerit viris religiosis, et dederit
[008] eis ecclesiam ita quod illam habeant in proprios usus, sic remanebit illis17
[009] ecclesia imperpetuum. Sed tamen18 ius advocationis ad illos non transfertur,
[010] quia ius advocationis semper remanet cum patrono, et unde illam
[011] ulterius conferre non poterunt alicui clerico, cum ius advocationis et ius
[012] præsentandi semper remaneat cum patrono. Si autem eis dederit quis ius
[013] advocationis alicuius ecclesiæ, ipsi de gratia et dispensatione poterunt eam
[014] in proprios usus retinere, vel ad eam præsentare, et ius advocationis et
[015] patronatum sibi retinere. Habet tamen huiusmodi donatio ex consuetudine
[016] et ab usu aliam interpretationem et alium intellectum, ut si dicat quis, Do
[017] talem ecclesiam talibus viris religiosis, ubi mentionem facere deberet de
[018] advocatione, sufficit donatio talis quantum ad ius19 advocationis transferendum,20
[019] et propter simplicitatem laicorum interpretatur, quod laicus per
[020] hæc verba dat quidquid iuris habet in ecclesia illa, scilicet ius advocationis
[021] simul cum ecclesia, secundum quod inveniri poterit de termino Sanctæ
[022] f.53b] Trinitatis, anno regis21 Henrici quarto, comitatu Lincolniæ, de
[023] ecclesia de Wyclive22 data priori de Markeby.

Qualiter quis uti debeat servitute in communa pasturæ.


[025] ITEM videndum qualiter quis uti debeat iure sibi concesso ad retinendam
[026] possessionem et iuris sui declarationem. Et primo de servitutibus, ut si
[027] cui concedatur in alieno ius pascendi, statim cum possit immittat23 pecora
[028] sua, unum vel plura, et per hoc retinebit seisinam suam. Unum dico, quia
[029] si ad24 plura usque ad mille, vel sine numero, sufficit ad seisinam retinendam
[030] si unicum immittat. Item si ius pascendi per totum fundum concedatur,
[031] sufficit ad seisinam retinendam per totum fundum si unicum immittat
[032] eo animo ut per totum pascat: quod quidem si ei permissum non fuerit,
[033] quod uti non possit omnino vel commode, competit ei assisa novæ disseisinæ,
[034] licet antea25 usus non fuerit in veritate, propter quasi seisinam et quasi
[035] usum ex prima voluntate concedentis. Et cum sic in veritate usus fuerit,



Notes

13. enim, OB, MA, MB, CE, Y, CM.

14. ex lignis, V, OC.

15. eam, OB, MA, MB, CE, CM; eam ecclesiam, MC.

16. Om., OA, LA, OC, MG.

17. eis, OB, MA, MB, CM.

18. cum, OA, LA, OC, OB, CE, CM, MC.

19-20. iura advocationis transferenda, OB, MA (transferri), MB, CE, CM.

21. regni regis, V, OC, Y.

22. Wychyne, Wiclyme, Whichene, Widnie, Widine, Wydon, MSS. var.

23. immittit, V, CM, OC.

24. Om., OB, MA, MB.

25. Om., MG; ante, OC; omnino, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College