Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 159  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cum quis adeptus fuerit possessionem per se sine titulo et traditione, qualiter
[002] adquiritur possessio et dominium rerum ex tempore. Item qualiter
[003] rerum incorporalium sicut iuris, scilicet alicuius servitutis in alieno adquiritur
[004] dominium et possessio per longum,32 continuum, et pacificum usum sine
[005] consensu expresso, ex patientia veri domini qui scivit et non prohibuit, sed
[006] permisit de consensu tacito. Nunc autem dicendum33 qualiter adquiruntur
[007] rerum incorporalium dominia et possessio, sicut iurium ex consensu expresso,
[008] ex causa donationis et constitutionis servitutis.34 Iura siquidem cum
[009] sint incorporalia videri non poterunt, neque tangi, et ideo traditionem non
[010] patiuntur sicut res corporales. Oportet igitur de necessitate quod in huiusmodi
[011] contrahatur donatio ex affectu contrahentium, et solo animo et volun-
[012] f.53] tate transferendi et accipiendi, et aspectu rei corporalis, cui insunt
[013] huiusmodi iura, et sic quasi possidentur ex fictione iuris, et ille qui sic
[014] in possessione fuerit ex iuris fictione, semper quasi utitur donec fuerit disseisitus
[015] per violentiam, vel sine violentia per non usus. Adquiri enim
[016] poterit possessio rei corporalis sine usu, et1 similiter rei incorporalis quasi
[017] possessio sine usu.2 Sed cum usus intervenerit in re incorporali,3 retinetur
[018] possessio per usum et efficitur vera, quæ prius fuit fictitia, et cum quis usus
[019] fuerit iure tali, ad alium transferre poterit ius et usum simul, quod non potuit
[020] ante usum. Item si ille cui constituta fuerit servitus, in vita sua cum
[021] nolit vel non possit usus non fuerit, heres suus uti poterit si servitus fuerit
[022] constituta sibi et heredibus suis, et sic de herede in heredem, propinquos et
[023] remotos, per modum donationis. Si autem sic constituta fuerit servitus
[024] tali et heredibus suis, vel cui dare vel assignare voluerit, omnes tales per
[025] modum constitutionis sive donationis admittuntur ad usum successive, cum
[026] sint quasi in possessione, et omnes alii ab usu penitus excluduntur. Huiusmodi
[027] autem iura4 sicut5 servitutes dici poterunt pertinentiæ alicuius rei
[028] corporalis, et pertinent de re corporali ad rem corporalem, scilicet6 de
[029] fundo8 vel tenemento alieno ad fundum vel9 tenementum alicuius proprium,
[030] et hoc multis modis secundum quod infra dicetur plenius de assisis.
[031] Transferuntur etiam10 huiusmodi iura de persona in personam per usum et
[032] quasi ante usum ut prædictum est. Item sicut pertinent iura ad aliquem ex
[033] alieno, ita pertinent in proprio. Ut si quis fundum habuerit ad quem pertineat
[034] advocatio ecclesiæ, ius præsentandi pertinebit ad dominum, et quamvis
[035] ecclesia secundum quod construitur lignis et lapidibus corporale11 est,12
[036] ius tamen præsentandi erit incorporale: et unde aliud est dare ecclesiam et



Notes

32. longum et, OB, MA, MB, LA, MC.

33. dicendum est, V, MG.

34. servitutum, MG, Y.

1-2. Om., OB, MG, (+ MA).

3. corporali, OB, MA, MB, Y, CM, MG.

5. Om., OB, MB.

4-5. Om., MA.

6-8. Om., MA.

9. et, OB, MA, MB, CE, CM.

10. Om., CM; enim, CE; autem, V, OB, MA, MB, OC.

11-12. Om., OA, OB, MA, MB, MC, MG, CE, CM, LA, Y; lapidibus sit res corporalis, V; sic, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College