Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 158  Next    

Go to Volume:      Page:    




Qualiter adquiritur possessio iuris quod tradi non potest per longum usum.


[002] DICTUM est qualiter quis adquirit possessionem rei corporalis ex tempore
[003] et sine traditione, cum usu vel sine. Nunc autem dicendum qualiter adquiritur
[004] possessio rei incorporalis, sicut possessio iuris, videlicet alicuius servitutis,
[005] per patientiam quæ trahitur ad consensum, et longum usum pacifi-
[006] f.52b] cum sine constitutione vel expressa voluntate. Patientia vero trahitur
[007] ad consensum, et adquiritur possessio iuris per usum, ut si dominus
[008] proprietatis liberum habens fundum, ex patientia uti permiserit vicinum
[009] suum præsens et sciens in fundo suo aliqua servitute, ubi ius utendi non
[010] habuerit, sicut in pastu pecorum, itinere,18 actu, vel aquæ ductu, vel huiusmodi,
[011] per longum tempus pacifice sine interruptione: ex tali usu et patientia
[012] præsumitur de consensu et19 voluntate. Et ita adquiritur possessio ex
[013] tempore, ita quod taliter utens sine brevi et iudicio eici non poterit, et sicut
[014] consensus poterit esse tacitus20 sicut3 expressus,21 sic poterit esse voluntas
[015] tacita vel23 expressa. Præsens et sciens dico, quia si absens fuerit, vel præsens
[016] et ignoraverit, et si sciret prohiberet, talis usus non valebit cum sit clandestinus.
[017] Et idem erit si nocturnus. Item idem erit si violentus. Item idem
[018] si precarius, qui tempestive vel24 intempestive revocari poterit cum dependeat
[019] tantum de gratia et voluntate concedentis, sicut de tempore in tempus,
[020] de termino in terminum, sicut de anno in annum, pro certo servitio vel
[021] incerto cum termino præfinito, dum tamen si certum sit pretium25 vel26
[022] servitium sine27 termino, erit possessio vera et sufficiens. Si autem incertum
[023] sit28 servitium cum29 termino vel sine, ut si30 aliquando plus, aliquando
[024] minus, erit ibi potius locatio herbagii quam pastura. Si autem in absentia
[025] veri domini utatur quis de patientia et permissione servientis, vel alterius
[026] qui ius non habet concedendi vel constituendi servitutem, talis usus non
[027] sufficiet31 nec valebit ad possessionem adquirendam.

De adquirendo rerum dominio incorporalium sicut de iuribus, libertatibus et servitutibus.


[029] DICTUM est superius qualiter adquiruntur rerum corporalium dominia quæ
[030] traditionem patiuntur vel quasi ex causa donationis, et qualiter postea
[031] transferuntur traditione de persona in personam ex mutuo consensu, tacito
[032] vel expresso. Tacito, qui sufficit pro traditione eo quod donatio expresse
[033] non revocatur cum possit. Expresso, per ratihabitionem expressam. Item



Notes

18. itinere vel, V, OA, LA, OC, MG, MC.

19. et de, V, CE, (+ OB).

20-21. Om., OB, MB, (+ MA); tacitus vel, OC, CM, Y.

21-22. Om., MG.

23. Om., OB, MB; et, LA, (+ tacita vel, MA).

24. et, V, OA, LA, OC, MG.

25-26. Om., OA, LA, OC, MG.

27. cum, V, MG.

28. Om., OA, LA.

29. vel, OB, MB; vel cum, CM, Y, MA (+ cum).

30. si aliquis haberet, V, MG; si alicui, OC.

31. sufficit, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College