Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 150  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] liberum tenementum, tamen ad declarationem possessionis ne imaginaria
[002] sit donatio, quamvis inducatur in vacuam possessionem, oportet uti seisina
[003] sua. Et unde cum res data fuerit minori vel maiori, oportet quod ille cui
[004] data fuerit, si maior fuerit, utatur fruatur seisina sua per seipsum vel per
[005] procuratorem quemcumque, liberum vel servum, qui nomine suo fuerit in
[006] possessione, et qui fructus et proventus et profectus convertat in usus donatarii
[007] et nihil in usus donatoris. Si autem minor fuerit vel impotens sui, oportet
[008] quod utatur per tutorem vel per10 curatorem11 datum a donatore, quia si
[009] f.49b] ipse donator, pater vel alius,12 in seisina remanserit et profectus
[010] in usus proprios converterit,13 quamvis hoc fecerit quasi curator, et ita seisitus
[011] obierit, quamvis homagium et carta intervenerit et seisina cum solemnitate,
[012] adhuc non valebit donatio: nec etiam si donatarius ratione prædictorum
[013] post mortem donatoris se posuerit in seisinam, et statim eiectus
[014] fuerit, per assisam novæ disseisinæ non recuperabit. Si autem per negligentiam
[015] veri heredis longam habuerit seisinam et pacificam, et post intervallum
[016] eiectus fuerit, recuperabit, quia sine iudicio, et vero heredi competit
[017] assisa mortis antecessoris. Idem erit quod non valebit donatio si cum simul
[018] fuerint in possessione, terram simul excoluerint et fructus expenderint in
[019] communi, ex toto vel pro parte, per usum enim videri poterit quid lateat
[020] in animo donatoris. Et hæc vera sunt sive continua sit possessio donatoris
[021] sive per particulas distincta, donator enim per talem usum seisinam propriam
[022] continuat et seisinam donatarii impedit et adnihilat. Et videtur quod
[023] per talem usum a possessione non recessit animo14 neque corpore. <Item si
[024] in carta donationis contineatur quod donator rem integre15 donaverit, et
[025] donatarius in parte aliqua usus fuerit et donator in alia, continuat per hoc
[026] donator seisinam suam in toto, nisi aliqua pars specialiter sit excepta. Sed
[027] si donatarius in parte aliqua usus fuerit ita quod donator in nulla parte,
[028] et eo animo ut fundus possideat usque ad terminos, talis usus sufficit ad
[029] totum fundum retinendum. Si autem donatarius in pertinentiis et donator
[030] in principali, donator totum retinebit per usum suum et donatarius per
[031] usum suum nihil adquirit,16 quia aut totum aut nihil, quia in animo donatoris
[032] esse deberet17 totum transferre et in animo donatarii totum recipere.
[033] Male actum est in contrarium inter Rogerum de Reygny18 et Robertum de
[034] Schute,19 de terra de Dulvertona20 cum hundredo pertinente, ubi per talem
[035] usum adiudicatum fuit21 quod Robertus22 teneret et retineret23 hundredum



Notes

10. Om., OB, MA, MB, CM, OC, MG, V.

11. procuratorem, V, OC, MG.

12. filius, MG, LA, OC.

13. converteret, OB, MA, MB, CE, CM; convertit, MG.

14. neque animo, OB, CM.

15. integram, V, MB.

16. adquiret, V, LA; adquirat, OC.

17. esse debet, MG, OC.

18. Regni, Regny, Regeney, Reygneye, Weygene, MSS. var.

19. Suche, Shice, de B., de M., MSS. var.

20. Dolvertona, Silvertona, MSS. var.

21. fuerit, LA, OC, MC, MG.

22-23. Rogerus retineret, V, LA, OC (Robertus); Robertus retinere, MG; Robertus teneret, OB, MB; sic, MA, CE, CM, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College