[001] non, quia adhuc durat obligatio inter heredes primi tenentis et secundi, et [002] non sunt deusitati cum uti vellent si possent. Et ita poterit quis ex conventione [003] speciali renuntiare his quæ pro se introducta sunt et suis qui a se [004] f.49] causam trahunt et originem. Et sicut poterit quis renuntiare his [005] quæ pro se et suis introducta sunt contra ius commune, ita non poterit [006] renuntiare his quæ pro aliis introducta sunt et in præiudicium aliorum, [007] quia hoc esset iniuriosum aliis cum hoc noluerint,1 sibi ipsi non erit iniuriosum [008] cum2 hoc voluerit3 licet contra ius commune. Scienti enim et volenti [009] non fit iniuria, et ideo dicit scienti et volenti, quia qui errat non consentit. [010] Item esto quod quis donationem faciat sub his verbis, scilicet tenendum tali [011] et heredibus suis, vel cui dare vel legare voluerit. Videtur prima facie quod [012] hæc dictio legare supervacua sit et haberi debeat pro non adiecta, cum laicum [013] feodum legari non possit nisi in rebus specialibus sicut in4 burgagiis. [014] Et unde si laicum feodum petatur ex causa testamentaria in seculari foro, [015] audiri non debet legatarius quia causa testamentaria in tali foro non tractatur, [016] sed specialiter excipitur ne tractetur. Si autem petatur in foro ecclesiastico, [017] ibi5 obstabit regia prohibitio: et unde videtur quod in quolibet [018] foro deficiet6 ei actio cum sit extra possessionem. Sed si in possessione extiterit [019] ex causa legati et heres petat per assisam mortis antecessoris, quæritur [020] si elidi possit actio petentis per exceptionem donationis ex causa legati, [021] ex quo antecessor testator hoc voluit,7 licet contra ius commune, ad tollendam [022] assisam mortis antecessoris. Respondeo, videtur quod talis adiectio [023] valere non debeat quod legare possit, cum legatum sit donatio mortis causa, [024] et legatum tantum morte confirmatur et donatione inter vivos traditione. [025] Si autem esse debeat donatio inter vivos, tunc oportet quod traditio sequatur [026] in vita donatoris. Si autem mortis causa, sequitur traditio post [027] mortem. Sed si nulla traditio ante mortem, tunc non valebit donatio inter [028] vivos non magis quam assignatio. Si autem post mortem fiat traditio quasi [029] ex donatione inter vivos, per modum adiectum in donatione, quasi de [030] legato, non valebit ut donatio inter vivos, quia in vita non est subsecuta [031] traditio, nec etiam ut legatum, quia8 non est purum legatum, sed adiectio [032] et sequela donationis inter vivos: et ideo nulla ratione valere debet ut donatio [033] vel legatum, et cum tali donatario nulla competeret actio si esset extra [034] seisinam merito, nec competet9 ei exceptio contra assisam mortis antecessoris, [035] cum sit in seisina.
Qualiter quis uti debeat seisina.
[037] CUM autem possessio fuerit adquisita, quamvis donatarius statim habeat