Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 151  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] propter usum de hundredo, ubi Ricardus frater Rogeri donator numquam
[002] recessit a terra ad quam hundredum pertinuit. Et est solutio ut videtur,
[003] quod si simul utantur in principali valere non debeat donatio, multo fortius
[004] valere non debeat si donator in principali et donatarius in pertinentiis,
[005] cum principale sit caput et pertinens membrum, et utrumque idem corpus,
[006] et sic utuntur simul in uno corpore quod est ipsa res integre data. Si autem
[007] diversæ essent res, et quarum nulla24 aliam contingit et simul datæ, ut si
[008] dicatur, Do tibi talem rem et talem, aliud erit, vel si quis25 aliquam26 rem
[009] dederit cum pertinentiis retenta sibi tantum aliqua parte. Non enim prodest
[010] donatario donatio vel usus suus in aliqua parte rei donatæ, si donator
[011] utatur in parte aliqua, sive simul sive vicissim, in una domo vel diversis, in
[012] uno loco vel diversis, quæ sunt de corpore vel pertinentiis27 rei datæ, quia
[013] donator animum habere debet ut totum transferat et donatarius ut totum
[014] recipiat, et cum uterque utatur, donator per usum suum totum retinet et
[015] donatarius per usum suum nihil adquirit.> Item si statim et eodem die
[016] quo recessit quis,28 vel in crastino, revertatur, hospitium caritative petitur,
[017] secundum quod in parte dicitur superius, et admissus utatur fruatur
[018] ut prius et29 se gerendo ut dominus, licet voce profiteatur30 contrarium, per
[019] hoc videtur quod a31 seisina32 animo non recessit: et unde si ita admissus
[020] alium forte feoffaverit vel donatarium eiecerit, donatarius per assisam non
[021] f.50] recuperabit. Si autem hoc fecerit post longum intervallum, post
[022] annum vel post1 biennium, dum tamen finis et cirograffum in curia domini
[023] regis intervenerit, donatore2 extra seisinam existente,3 aliud erit: erit etiam
[024] quasi novus contractus, cum veterem non tangat donationem. Et illud
[025] idem dici posset4 si extra curiam regiam per aliam scripturam sine fine et
[026] cirograffo regio, dum tamen probari possit conventio et scriptura quæ lecta
[027] sit in publico et audita. Et ita mutari poterit donatio post intervallum de
[028] partium voluntate. Et quod ea quæ dicta sunt vera sint5 videri poterit per
[029] exemplum, ut de itinere episcopi Dunholmensis et Martini de Pateshilla
[030] in comitatu Eboraci anno regis6 Henrici tertio, assisa novæ disseisinæ, si
[031] Reynerus7 de Halghetona,8 ubi dicitur quod quidam dedit filio suo minori
[032] unam virgatam terræ per quinque annos ante mortem suam, et fecit ei
[033] seisinam et omnem solemnitatem in donatione faciendam,9 et postea recessit
[034] a terra illa usque ad aliam terram suam: et ita habuit filium suum in



Notes

24. nullam, LA, MG, MC.

26. aliam, V, LA.

25-26. quisquam, MG.

27. pertinent, OC, MG; per ten., LA.

28. Om., V, OA, LA, MG.

29. Om., OC, MG.

30. confiteatur, MC, LA.

31-32. assisa, OA, MC.

1. Om., OA, OC, MG, MC, LA.

2-3. Om., OA, LA.

4. poterit, OB, MA, MB; potest, V.

5. sunt, V, MA, CM.

6. regni regis, MG, OC.

7. Reymerus, Raymerus, Roymerus, Raynerus, MSS. var.

8. Halkeltona, Halketona, Hagelintona, MSS. var.

9. facienda, V, OC; faciend., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College