Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 148  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non, vitiosa vel non, et omnia debet diligenter perscrutari et inquirere,
[002] cum ignorantia ipsum non excuset, et cum liceat contrahentibus sese ad
[003] invicem decipere. Sed hæc quæ dicta sunt magis habent locum in venditionibus
[004] quam25 in donationibus,26 secundum quod inferius dicetur plenius27 de
[005] emptione et venditione. Cum enim capitalis dominus ex tali conventione se
[006] posuerit in seisinam, rem retinere non poterit nisi tantum dederit quantum
[007] quilibet alius dare voluerit. Hoc enim tacite intellegitur licet in instrumento
[008] non exprimatur, et si illam sic recusaverit, bene28 liceat tenenti suo inde
[009] facere quod voluerit, dum tamen res prius offeratur domino sub eadem condicione.
[010] Et hæc vera sunt nisi prius inter dominum et tenentem convenerit
[011] de certo pretio. Item poterit donator ex speciali conventione contra ius commune
[012] condicionem suam meliorem facere in causa donationis, ut si pro
[013] homagio et servitio donationem fecerit. Ad homagium vero pertinet warantizatio
[014] et defensio et excambium si warantizare non possit, et ex speciali conventione
[015] exonerari poterit29 dominus si specialiter in donatione30 convenerit
[016] ne warantizet, et sic poterit tenens gratis renuntiare his quæ pro se introducta
[017] sunt a lege contra ius commune. Item vice versa poterit donatarius
[018] condicionem suam meliorem facere ex speciali conventione contra ius commune,
[019] ut si31 cum32 ad homagium et servitium regale pertineat custodia33
[020] heredis et maritagium,34 ex speciali conventione poterit tenens exonerare
[021] suos heredes et suum tenementum, ne capitalis dominus habeat custodiam
[022] et maritagium, si ita specialiter convenerit contra ius commune: et ita
[023] poterit tenens condicionem suam meliorare et dominus suam peiorem
[024] facere. Et unde cum heredes tenentis semel35 adquietantiam36 habuerint in
[025] vita capitalis domini vel heredum suorum, licet heredes capitali domini
[026] infra ætatem fuerint et in custodia dominorum suorum, tales capitales37
[027] domini nihil iuris clamare poterunt in custodia vel maritagio heredum ultimi
[028] tenentis, quia si petant, nihil petere possunt nisi nomine heredis sui feoffati,
[029] sed si ipse esset plenæ ætatis, nihil petere posset opposita conventione, nec
[030] ipsi per consequens qui petunt nomine suo. Unum tamen obstare posset si
[031] uterque heres infra ætatem extiterit, et heres ultimi tenentis numquam
[032] quietantiam38 habuerit,39 quia si capitalis dominus petat et excipiatur de
[033] conventione, et ad probandam exceptionem carta vel aliud instrumentum
[034] producatur, replicari poterit a domino quod heres sui tenentis non poterit
[035] ad exceptionem et ad40 cartam respondere,41 et sic obtinebit ea vice. Sed
[036] quæritur an propter hoc debeat carta vacua remanere. Et videtur quod



Notes

27. Om., OB, MA, MB, CE, CM (emptionibus).

25-26. Om., OB, MB, (+ MA).

28. unde, MG, LA.

29. non poterit, MC.

30. donatione sua, LA, MC.

31-32. sicut, OB, MA, MB, MC, CM; cum, OC; neque cum, MG; ita videlicet cum, V.

33-34. custodia et heredis maritagium, V, OA, LA, MG, MC.

35. simul, MG, CM, OC.

36. quietantiam, OA, LA, OC, MG.

37. Om., OB, MA, MB.

38. adquietantiam, V, CE.

39. habuit, V, OB, MA, MB, CE.

40. Om., V, OB, MA, MB.

41. non poterit respondere, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College