Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 147  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pro relevio nisi redditus duplicatus? Solvat hoc si poterit diligens et providus
[002] curialis. Item cum quis liberius dederit10 quam tenuerit, tenetur suum
[003] feoffatum warantizare et defendere per servitium in carta nominatum,
[004] quod si facere noluerit vel non possit, dominus capitalis se capiat ad feodum
[005] suum quia res transit cum onere, et tenens faciat servitium statim
[006] donec habere possit regressum versus suum warantum. Item dari poterit
[007] res liberius quam donator illam tenuerit, ut si teneatur domino11 suo ad
[008] certum servitium, et ipse dederit in liberam, puram et perpetuam elemosinam
[009] vel in liberum maritagium, et cum res transeat cum onere, propter
[010] modum donationis suæ tenetur feoffatum suum in seisina defendere. Et
[011] quid si donator contrarius sit sibi ipsi in donatione? Ut si dicat, Do tali12
[012] talem rem in liberam, puram et perpetuam elemosinam, faciendo inde tale
[013] servitium. Et quo casu libera et pura non potuit esse elemosina cum sit
[014] servitio obligata. Videtur13 igitur, sine præiudicio melioris sententiæ,
[015] quod contra donatarium debeat interpretari, ex quo scienter in carta sua
[016] voluit ad servitium obligari. Item si dicat donator, Do tali14 talem rem,
[017] habendam et tenendam in liberum maritagium cum tali, faciendo inde tale
[018] servitium, ista duo simul stare non possunt, quod res data sit in liberum
[019] maritagium, et quod15 inde fiat16 homagium et servitium ante tertium heredem
[020] inclusivum. Et unde si statim fiat homagium vel ante tertium heredem
[021] quandocumque, homagium sequetur servitium, et sic pro homagio erit
[022] interpretandum. Item si sic convenerit inter donatorem et donatarium ne
[023] fiat donatio vel venditio, nisi tantum donatori vel eius heredi, et si contra17
[024] factum fuerit, se statim post traditionem poterit18 donator19 ponere in
[025] seisinam, cum res ex conventione maneat obligata: post tempus vero non
[026] potest, quin faciat disseisinam, negligentia enim trahitur20 ad consensum.
[027] Si autem ab initio convenerit quod se in seisinam ponere possit, tunc multo
[028] fortius dum tamen incontinenti. Si autem sic convenerit quod se ponere
[029] f.48b] possit21 in seisinam cum voluerit et quando voluerit, omni tempore
[030] se ponere poterit,22 cum non currat tempus contra ipsum, eo quod
[031] res est taliter23 obligata, et ille ultimo feoffatus sibi imputare poterit quod
[032] rem sic obligatam ex donatione recepit,24 sive hoc fecerit ignoranter vel
[033] scienter. Scit autem vel scire debet quilibet qui contrahit quæ vel qualis
[034] sit res quam accipit, libera vel serva, onerata vel non onerata, obligata vel



Notes

10. defierit, OB, MB, MA (corr. dederit).

11. de domino, V, MG, OC.

12. tibi, V, MA, OC, CM.

13. nunc, OB; numquid, MA, MB, CE.

14. tibi, V, OC, MA, CM.

15. Om., OB, MA, MB.

16. faciat, OB, MA; facit, OC, MB.

17. contrarium, OB, MA, MB, MC, CE, CM.

18-19. poterit se statim donator, OA; poterit se donator ponere (* se), MG; poterit donator se ponere, V, CM, OC.

20. trahit, OB, MB, MA (corr. t-itur); contrahitur, CE.

21. posset, V, MG; poterit, OB, MB, CE, CM.

22. possit, V; poterint, CM; poterunt, MG.

23. totaliter, CM; naturaliter, MA; aliter, MG.

24. receperit, OA; accepit, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College