Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 146  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] obligatam. Et licet eiectus fuerit et extra seisinam, habebit tamen regressum
[002] ad excambium versus suum feoffatorem, quia tenetur ei suus feoffator
[003] facere quod promisit: promisit enim in sua donatione rem esse liberam
[004] quam ex post facto invenit oneratam. Si autem donator ingredi non
[005] possit secundum quod in donatione convenit, habebit actionem ex conventione
[006] versus utrumque, tam contra secundum38 donatarium quam ab eo
[007] feoffatum, quia donatarius tenetur ex conventione obligatus, et suus feoffatus
[008] tenetur quia rem detinet obligatam, et nullus eorum per se. Donatarius
[009] non, quia non potest restituere licet teneatur ex conventione, nec
[010] feoffatus ab eo quia non tenetur ex conventione licet possit restituere.
[011] Facta igitur conventione39 utriusque procedat actio simul contra utrumque,
[012] et quo casu cum primus feoffator obtinuerit, faciat40 secundus excambium
[013] suo feoffato. Item poterit fieri donatio cum tali modo ne res detur alicui
[014] præterquam ipsi donatori. Et qualiter fieri debeat in hoc casu satis elici
[015] poterit de41 præmissis. Item fieri poterit donatio ne cui detur a donatario
[016] vel heredibus suis, et sic non erit donatio libera cum sit servituti supposita.
[017] Et unde si dicatur generaliter, tenendam42 libere, detrahitur tamen libertati
[018] per adiectionem quæ sequitur ne det, et nihilominus obligatur res cum
[019] persona. Item poterit donatio fieri ne fiat, id43 est44 ne donatarius det rem
[020] f.48] sibi datam, vel eam ferat si mobilis sit, vel ea1 utatur vel fruatur
[021] si immobilis. Et si hoc dici debeat donatio, inutilis erit omnino et infructuosa
[022] licet interveniat traditio, quia non fit accipientis, et ideo potius
[023] dicenda est nulla. Item dari poterit terra liberius quam ipse tenuit qui
[024] dedit, et tamen quia res transit cum onere semper manet obligata primo
[025] feoffatori. Item per maius servitium, et per hoc primus feoffator nullum
[026] commodum consequitur,2 nisi in casu si forte homagium sui tenentis ei
[027] acciderit ut3 eschæta, vel pro defectu heredis vel pro felonia vel ratione
[028] custodiæ, vel huiusmodi. Item quod quis tenet per servitium militare dare
[029] poterit tenendi4 in socagio et e contrario. Bene enim poterit tenens alicuius
[030] mutare feoffamentum et servitium quantum ad ipsum et tenentem
[031] suum, et ita quod ei non competat5 custodia nec heredis tenentis sui maritagium,
[032] quamvis hæc omnia competant suo feoffatori. Et6 quid si pro
[033] defectu heredis, vel per feloniam7 vel8 alio modo,9 eveniat quod ultimo
[034] feoffatus tenere debeat de primo feoffatore, cum ratione sui feoffamenti
[035] per servitium militare competat ei custodia et maritagium heredis, et de
[036] feoffamento tenentis sui per socagium de natura socagii non competat ei



Notes

38. Om., MG, CM.

39. coniunctione, OA, LA, MG, CM.

40. facit, OC, MG, CM.

41. ex, V, MG, CM, OC.

42. tenenda, LA, MC, OC; tenend., MSS. var.

43-44. Om., OB, MA, MB, CE.

1. Om., MG, CM.

2. consequetur, MG, CM, OC.

3. in, OA, LA.

4. tenendi, OA, LA, MC, CE; tenenda, OC; tenend., MSS. var.

5. competant, MG, CM.

6-7. Om., MG, CM.

8-9. aliquo modo, OB, MB, CE, MA (alio).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College