Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 145  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rint omnes heredes remotiores excluduntur, quasi non existente condicione,
[002] et semper erit liberum tenementum donatarii22 et numquam feodum. Item
[003] quandoque obligatur persona donatarii ex ipsa donatione,23 et quandoque
[004] tam donatarius quam ipsa res. Donatarius,24 ut si dicat donator, Do tibi
[005] talem rem ut invenias mihi necessaria, ex hoc obligatur donatarius et non
[006] ipsa res, et ex tali donatione non obligatur ipsa res sed donatarius ad necessaria
[007] invenienda. Si autem sic dicat, Quod invenias necessaria ex re data,
[008] ex tali donatione obligatur tam ipsa res quam persona, scilicet res, non ut
[009] donator rem possit repetere,25 sed ut ex re data sibi inveniantur necessaria.
[010] f.47b] Item eodem modo si in ipsa donatione convenerit inter donatorem
[011] et donatarium ne donatarius faciat, et fecerit, adhuc26 rem donatam revocare
[012] non poterit, agere tamen poterit ex conventione ad27 consequendum28
[013] tantum suum interesse. Item si ulterius procedatur in obligatione29
[014] ut si non fiat ut30 convenit, vel contra hoc31 quod convenit quod fieret32 vel
[015] ne33 fieret, quod bene liceat donatori et heredibus suis se ponere in rem
[016] datam, tenendam sibi et heredibus suis ut prius, vel ad vitam, sic obligatur
[017] tam res quam donatarius. Et quo casu si donator se posuerit in seisinam
[018] per conventionem et donatarius petat per assisam, obstabit ei exceptio conventionis.
[019] Si autem in seisinam se ponere non possit, habebit donator actionem
[020] ex conventione ad seisinam recuperandam. Item si dicatur sic, Do tibi
[021] talem rem habendam tibi et heredibus tuis, vel cuicumque dare vel assignare
[022] volueris, exceptis viris religiosis et Iudæis, obligatur sic tam res quam
[023] persona: res, ne detur talibus, persona, ne det talibus. Et sic non erit
[024] libera donatio quoad personas vetitas34 quia prohibitum ne fiat,35 libera
[025] autem quoad omnis alias personas. Et sive donatarius rem datam36 retinuerit
[026] vel illam ulterius dederit, non credo quod donator ex tali obligatione
[027] rem datam possit repetere, sed ex conventione agere ad suum interesse,
[028] nisi ita convenerit quod si contra præmissa factum fuerit, possit
[029] donator se ponere in seisinam ad quoscumque res postmodum pervenerit
[030] contra vetitum. Et quo casu si donatarius rem datam ulterius dederit libere
[031] omnino, nullius persona excepta, tamen37 adhuc erit res obligata quod dari
[032] non possit, quia transit cum suo onere. Et si primus donator ex conventione
[033] inter ipsum et suum feoffatum se posuerit in seisinam, et ultimo feoffatum
[034] eiecerit, ei petenti restitutionem per assisam obstabit exceptio conventionis,
[035] licet secundus donatarius obligatus non sit ex conventione inter
[036] alios facta, et licet ipse non teneatur, tenetur tamen ex quo detinet rem



Notes

22. Om., OB, MA, MB, CE.

23. donatione quandoque, MG, CM.

24. donatoris, MG, CM; donatorii, OC.

25. petere, OB, MA, MG, CM, OC.

26. ad hoc, OB, MG, CM.

27-28. Om., MG, CM; ad sequendum, LA, MC.

29. obligationem, V, OB, MA, CE.

30. quod, OB, MA, MB, CE, MC.

31. Om., LA, MC.

32. fierit, OA; si erit, MG, CM.

33. non, OB, MA, V.

34-35. vetitas prohibita fiat, MG, CM.

36. donatam, OC, MG, CM.

37. cum, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College